Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 68
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0068
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
18

POLYANDRIA POLYGYNIA.

TABULA 522.
RANUNCULUS MURICATUS.
Ranunculus seminibus aculeatis apice rectis, foliis simplicibus lobatis obtusis glabris, caule
diffuso.
R. muricatus. Linn. Sp. Pl. 780. Willden. Sp. Pl. v. 2. 1329- Ait. Hort. Kew. ed. 2.
V. 3. 358. DeCand. Syst. v. 1. 298 ; varietatibus aliquantulum dubiis.
R. palustris echinatus. Bauli. Pin. 180. Prodr. 95. Bauli. Hist. v. 3. p. 2.846. Tourn.
Inst. 286.
R. Apuleii quibusdam. Cius. Hist. v. 1. 233.
R. parvus echinatus. Ger. Em. 965.
R. alpinus, tribuli aquatici foliis. Bocc. Mus. 162. t. 124 ; male.
BotTgopfciov Ifijov Diosc. lib. 2. cap. 206. Sibth.
%7nsf)$oxo)tvXot hodie.
In aquosis vel humidis Grieciae frequens. O.
Radix annua, radiculis numerosis, longissimis, fibrillosis, fuseis. Caulis basi divisus, pur-
purascens; superne parum ramosus, plds minus patens vel decumbens, teres, cras-
siusculus, foliosus, glaber. Folia petiolata, patentia, cordato-rotundata, semitriloba,
venosa, saturate virentia, glaberrima, lucida, subcarnosa; lobis late incisis, vel crenatis.
Petioli foliis plerumque longiores, canaliculati, glabri; basi dilatati, membranacei,
vaginantes, margine laxe fimbriati. Pedunculi axillares, solitarii, simplices, uniflori,
teretes, glabri. Flores aurei, praecedentibus minores. Calyx arcte reflexus, submem-
branaceus, glaber, deciduus. Petala obovata, calyce paulo longiora. Fructus capitato-
globosus. Semina ovata, compressa, aculeis porrectis utrinque muricata, apice acumi-
nata, mucrone lato, compresso, angulato, recto, vel paululum adunco.
a. Flos sine petalis. b. Petalum seorsim. c. Fructus.

?
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list