Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 73
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0073
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
polyandria polygynia.

19

helleborus.
Limi. Gen. Pl. 282. Juss. 23.3. Gcertn. A 65. DeCand. Syst. v. 1.315.
Calyx nullus. Petala quinque, persistentia. Nectaria plura, tubulata,
bilabiata, decidua. Capsulce polyspermae.

TABULA 523.
HELLEBORUS OFF1CINALIS.
Helleborus foliis pedatis subtus pubescentibus, scapo multifloro, bracteis digitatis.
H. officinalis. Salisb. in Tr. of Linn. Soc. v. 8. 305.
H. orientalis. Lamarck Dict. v. 3. 96. Willden. Sp. PL v. 3. 1337. DeCand. Syst.
v. 1. 317.
H. niger orientalis, amplissimo folio, caule praealto, flore purpurascente. Tourn. Cor. 20.
Ellebore noir des anciens. Tourn. Foy. v. 2. 189.
EXtefiopo; pehotz Diosc. lib. 4. cap, 151.
'Zxtxpqri liodie.
Zoplem^ Ture.
In Atho, Delphi, et Olympo Bithyno, nec non in montibus circa Thessalonicam. Prope
Byzantium copiose provenit. 7/.
Radix subcarnosa, caespitosa, multiceps, extus nigra; radiculis copiosis, filiformibus, sim-
plicibus, longissimis, concoloribus. Folia radicalia, petiolata, magna, pedata, foliolis
plerumque novem, elhptico-oblongis, utrinque acutis, acute serratis ; supra glaberrimis,
atro-viridibus ; subtus pallidioribus, venosis, tenuissime pubescentibus ; exterioribus
minoribus, basi connatis. Petioli pedales, erecti, teretiusculi, glabri; supra canali-
culati ; basi subdilatati, membranacei, vaginantes, purpurascentes. Scapi e petiolorum
vaginis, adseendentes, teretes, subglabri, foliis paulo breviores; basi vaginati; apice
corymbosi, foliolosi, multiflori. Bractece foliis longe minores ac pallidiores, subsessiles,
pedatifidae, serratae ; subtus pubescentes. Pedunculi e bractearum axillis, solitarii vel
gemini, teretes, simplices, pubescentes, uniflori. Flores cernui, formosi, Hellehori
nigri duplo minores, minusque candidi. Petala basi virescentia, demum pallide
purpurascentia, persistentia. Nectaria numerosa, petalis quadruplo breviora, com-
pressa, retusa, basi attenuata, decidua. Stamina nectariis duplo longiora, filiformia,
erecta. Antherce oblongae. Germina quinque, lanceolato-oblonga, erecta, in stylos
totidem subulatos, erectos, longitudine staminum, desinentia. Stigmata acuta. Cap-
sulas nondiun vidi.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list