Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 77
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0077
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
( 21 )

BIBYJVAMIA GYMJVO SPERMIA.

A J U G A.
Linn. Gen. Pl. 287.
Bugula. Juss. 112. Tourn. t. 98.
Cliamaepitys. Tourn. t. 98.
Caly oc quinquefklus, subaequalis. Corollce labium superius minimum, re-
tusum, emarginatum, staminibus brevius.

TABULA 524.
A JUGA CHIA.
Ajuga caule adscendente ramoso, foliis tripartitis ; inferioribus incisis, floribus folio lon-
gioribus.
A. chia. Schreb. Vcrtic. Unilab. 25. Willden. Sp. Pl. v. 3. 11.
Cliamaepitys chia lutea, folio trifido, flore magno. Tourn. Cor. 14.
In Archipelagi insulis frequens, etiam in Asiia minore. O.
Radix ramosa, fibrosa. Caulis basi ramosus, sublignosus; ramis oppositis, adscendentibus,
simplicibus, subspithamaeis, obtuse tetragonis, piloso-incanis, purpurascentibus, un-
dique dense foliosis. Folia opposita, pilosa, triste virentia, tripartita, basi elongata,
subpetiolata ; inferiorum laciniis paululum dilatatis, incisis; superiorum linearibus,
obtusis, integerrimis, revolutis. Flores copiosi, axillares, solitarii, sessiles, foliis supe-
rioribus longiores, lutei, fusco punctati ac lineati. Calyx campanulatus, pilosus, ore
coarctatus, dente supremo minimo. Corolla calyce quintupld longior; extils pilosa,
pallida; tubo basi inflato, globoso, superne infundibuliformi; limbo maxime inaequali;
labio superiore minimo, retuso, emarginato ; inferiore maximo, trilobo ; lobis laterali-
bus acutis, fusco vittatis ; terminali maximo, dilatato, bifido, subreniformi, disco punc-
tato. Stamina pilosa, pallida, corollae labio superiore multum longiora, inferiore
breviora. Semina quatuor, obovata, incurva, corrugata, vel subcellulosa, fusca.
a. Calyx cum pistillo. b. Corolla cum staminibus,
c. Stamina seorsim. d. Semina matura.
e, E. Semen magnitudine naturali et aucta.

VOL. VI.

G
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list