Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 94
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0094
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
26

DIDYNAMIA GYMN0SPERM1A.

Radix lignosa, perennis, ramosa, alte descendens, apice subdivisa. Caules plures, spithamaei,
ramosi, patentes, foliosi; superne quadranguli et incani. Folia petiolata, ovato-rhombea,
vel subcuneiformia, parva, late dentata; supra viridia, glabriuscula; subtus tomentosa,
nivea. Flores e foliorum superiorum axillis, solitarii, oppositi, pedunculati, conferti.
Pedunculi erecti, pilosi, breves. Calijx deflexus, incanus, subpilosus, quinquefidus,
dentibus acutis. Corolla rosea; tubo flexuoso, albo; labii superioris laciniis arcuato-
divaricatis, labio inferiori approximatis atque consimilibus. Stamina porrecta, glabra.
Stf/lus recurvus. Semina obovata, celluloso-punctata, fusca.

a. Calyx cum pedunculo et stylo.
b, B. Corolla cum staminibus, magnitudine naturali, etiam duplo fere aucta.
c, C. Semen.

TABULA 531.
TEUCRIUM ARDUINI.
Teucrium foliis ovatis serratis utrinque pilosis, racemis cylindraceis terminalibus, bracteis
setaceo-linearibus.
T. Arduini. Linn. Mant. 81. Willdcn. Sp. Pl. v. 3. 22. Sclireb. Vertic. Unilab. 40.
T. foliis ovato-crenatis subhirsutis petiolatis, caulibus spica flavescente pilosa terminatis.
Arduin. Spec. 1. 12. t.3.
Scutellaria cretica. Linn. Sp. Pl. 836. Willden. Sp. Pl. v. 3. 176.
Cassida cretica fruticosa, cataria? folio, flore allio. Tourn. Cor. 11.

In Olympi Bithyni sylvis umbrosis. I?.

Caules plures, erecti, pedales vel sesquipedales, ramosi, foliosi, undique piloso-molles ;
ramis oppositis, brachiatis. Folia petiolata, ovata, subcordata, crenato-serrata, venosa,
utrinque tomen toso-mollia; supra saturate viridia; subtiis aliquantulum pallidiora,
nec albida. Racemi terminales, solitarii, erecti, cylindracei, densissimi, multiflori,
aphylli. Bracteae solitariae sub singulo pedicello, lineares, angustae, acutae, pilosa?,
floribus longiores. Calyx pilosus, quinqcfidus, bilabiatus ; lacinia suprema latissima,
cordata, acuminata, post florescendam seariosa, reticulato-venosa, flavescente ; late-
ralibus brevibus, subtriangulis ; infimis subulatis, porrectis. Corolla alba ; tubo vires-
cente ; labii superioris laciniis ovato-oblongis, distantibus, inferiori approximatis.
Semina parva, subrotunda, celluloso-punctata, nigra.
T hircanicum, Linn. Sp. Pl. 739, ab hac specie parum discrepat.

a. Flos cum pedicello et bractea.
C. Corolla cum staminibus et stylo.

B. Calyx auctus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list