Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 100
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0100
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIDYNAM1A GYMNOSPERMIA.

27

TABULA 532.
TEUCRIUM LUCIDUM.
Teucrium foliis ovatis inciso-serratis, verticillis subsexfloris, bracteis crenatis, caulibus
erectis.
T. lucidum. Linn. Sp. Pl. 790. Willden. Sp. Pl. v. 3. 29. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 370.
Schreb. Vertic. Unilab. 33.
Chamaedrys alpina frutescens, folio splendente. Tourn. Inst. 205. Magnol. Hort. 52. t. 9.
Ch. alpina lucida. Vallot. Hort. Reg. Paris. 47-
In Parnasso aliisque Graeciae montibus ; nec non in insula Cypro. 7/.
Radix fibrosa, perennis, subrepens. Caules sublignosi, basi ramosi; ramis erectis, strictis,
pedalibus, simplicibus, quadrangulis, piloso-incanis, foliosis, multifloris. Folia petio-
lata, patentia, ovata, obtuse serrato-incisa, saturate viridia, lucida, rigidula, venosa,
undique plds miniis tomentoso-incana, haud glabra. Verticilli plurimi, e foliorum
superiorum, in bracteas sessiles, crenatas, sensim diminutas, mutatorum axillis, pedun-
culati, sexflori. Calyx, pedunculorum more, pilosus, purpurascens, laciniis acutis,
longitudine aequalibus, suprema paulum latiore. Corolla saturate rosea, extus pu-
bescens ; tubo pallido; labii superioris laciniis erecto-conniventibus, ab inferiore di-
varicatis.
Hujus calyx species bilabiatas, ut T. Arduini et spinosum, cum quinquedentatis, subaequa-
libus conjungit.
a. Calyx cum pedunculo. b. Corolla, stamina et pistillum.

TABULA 533.
TEUCRIUM FLAVUM.
Teucrium foliis ovatis crenato-serratis, verticillis sexfloris, bracteis ovatis acutis concavis
integerrimis.
T. flavum. Linn. Sp. Pl. 791- Willden. Sp. Pl. v. 3. 30. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 370.
Schreb. Vertic. Unilab. 34.
Teucrium. Bauli. Pin. 247- Riv. Monop. Irr. t. 20. f. 1.
T. verum. Besl. Hort. Eyst. cestiv. ord. 7- t. 11. f. 1.
T. vulgare fruticans, sive primum. Cius. Hist. v. 1. 548.
T. latifolium. Ger. Em. 658 ; cum icone prava Clusiand.
Chamaedrys assurgens. Dod. Pempt. 44 ; icone eadem.
Ch. frutescens, Teucrium vulgo. Tourn. Inst. 205.
XttjWoutyvx hodie.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list