Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 117
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0117
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
32

DIDYNAMIA GYMNOSPERMIA.

In arvis inter Smyrnam et Bnrsam. O.
Herha pilosa, viscida, odorata, pallide virens. Radix annua, tortuosa, deorsum attenuata.
Caulis e basi ramosissimus, brachiatus, patens, tetragonus, undique foliosus, spinosus,
ac floridus. Spinee subulatae, acutae ; terminales solitariae ; laterales oppositae, aut
quaternae, divaricatae. Folia petiolata, magnitudine varia, saepiifs parva, elliptico-ob-
longa, obtusa, crenata, utrinque viridia; superiora in bracteas exiguas sensim dimi-
nuta ; infima quandoque sublobata. Flores axillares, pedunculati, oppositi, vel ad
ramorum basin quaterni, omnes spinis suffulti, superiores vero fere aphylli, omnino
recti, nunquam resupinati. Calyx basi deflexus, inferne ventricosus, tubo decem-
costato ; limbo bilabiato ; labio superiore indiviso, late cordato, mucronato, nervoso,
adseendente ; inferiore quadripartito, porrecto, laciniis subulatis, parum inaequalibus.
Corolla calyce duplo fere longior ; tubo pallide virescente, deflexo, basi globoso ; labii
superioris laciniis erectis, obovato-oblongis, albidis, cum linea centrali rubra; inferioris
omnibus niveis, lateralibus parvis, patentibus, intermedii maximi, concavi. Semina
in fundo calycis indurati, persistentis, subrotunda, corrugata, parva.
T. mucronatum Linnaei, e Cornuti libro mutuatum, ne quidem varietas est.
a. Flos cum pedunculo. B. Calyx auctus, cum stylo.
C. Corolla et stamina. d. Calyx fructus.
e. Semen.

SATUREJA.
Linn. Gen. PLQ88. Juss. 112.
Calyx quinquedentatus, subsequalis. Corolla ringens, laciniis subsequa-
libus ; summa emarginata. Stamina distantia.

TABULA 540.
SATUREJA JULIANA.

Satureja verticillis fastigiatis, foliis lanceolatis revolutis, dentibus calycinis setaceis erectis
parallelis.
S. juliana. Linn. Sp. FI. 793. Willden. Sp. FI. v. 3. 41. Ait. Fbort. Kew. ed. 2. v. 3. 3J3.
S. spicata. Bauh. Fin. 218.
S. Sancti Juliani. Ger. Em. 576.

S. foliis tenuibus, sive tenuifolia S. Juliani quorundam. Bauli. Hist. v. 3. p. 2. 273.
S. perennis, verticillis spicatim et densius dispositis. Moris, v. 3. 412. sect. 11. t. 1J. f. 4.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list