Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 129
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0129
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
36

DIDYNAMIA GYM NO SPERMIA.

TABULA 544.
SATUREJA CAPITATA.
Satureja floribus spicatis, bracteis ovatis imbricatis, foliis carinatis punctatis ciliatis.
S. capitata. Linn. Sp. Pl. 795. Willden. Sp. Pl. v. 3. 45. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 3/4.
Thyinus capitatus, qui Dioscoridis. Bauli. Pin. 219- Tourn. Inst. 196. Plulc. Almag. 368.
Phyt. t. 116. f. 4.
Thymum. Mattii. Valgr. v. 2. 81.
Th. legitimum. Cius. Hist. v. 1. 357-
Th. creticum. Ger. Em. 574.
Th. creticum incanum capitatum. Barrel. Ic. t. 897-
Qv(to; Diosc. lib. 3. cap. 44. Ic. t. 75.
©v[juo, Supocp, 19 uni, hodie.
Mehir&n Lacon.
In apricis Graeciae et Archipelagi copiose. !?•
Caulis lignosus, durus, erectus, pedalis, aut sesquipedalis, ramosissimus ; ramulis oppositis,
teretiusculis, incanis, dense foliosis, rigidis, persistentibus, apice floriferis. Folia parva,
brevia, imbricata, quadrifaria, sessilia, oblonga, obtusa, integerrima, ciliata; supra
concava, laevia; subtus carinata, punctata; demum, elongatis ramulis, distantia, et
axillis foliolosa. Spicee terminales, solitariae, ovatae, multiflorae, bracteis arcte imbri-
catis, ovatis, carinatis, ciliatis, extus punctatis. Calyx resinoso-punctatus, semiquin-
quefidus, bilabiatus; tubo compresso, fauce piloso ; labio superiore trifido, dilatato ;
inferiore bipartito, laciniis subulatis, parallelis, ciliatis, elongatis. Corolla calyce triplo
longior; tubo albido, pubescente ; limbo pallide purpureo ; fauce pilosh. Stamina
exserta; antheris bipartitis.
Spicee exsiccatae, manibus tritae, odoratissimae, et foliis longe suaviores.
a. Flos. b, B. Bractea.
C. Calyx auctus. D. Flos absque calyce.
E. Corolla lacera, cum staminibus in situ naturali.

TABULA 545.
SATUREJA SPINOSA.
Satureja caule dense caespitoso, ramis spinosis, foliis scabris, floribus axillaribus solitariis.
S. spinosa. Linn. Sp. Pl. 795. Amcen. Acad. v. 4. 317. Willden. Sp. Pl. v. 3. 45.
S. cretica frutescens spinosa. Tourn. Cor. 13.
S. cretica spinosa. Pon. Bald. 21.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list