Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 135
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0135
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
38

DIDYNAMIA GYMNOS PERMIA.

Caulis fruticosus, tortuosus, durus, e basi ramosissimus ; ramis erectis, pedalibus, subsim-
plicibus, foliosis, bifariam praecipue pubescentibus, superne tetragonis. Folia copiosa,
subsessilia, lineari-lanceolata, integerrima, ciliata, utrinque punctata, saturate viridia,
glabra, axillis foliolosis. Verticilli in ramorum apicibus conferti, fere spicati; bracteis
'lanceolatis, acuminatis, densius ciliatis, coloratis, numerosis. Calyx tubulosus, tere-
tiusculus, resinoso-punctatus, line& utrinque longitudinali pilosi, bilabiatus; laciniis
tribus superioribus latioribus; inferioribus subulatis, densius fimbriatis. Corolla
calyce triplo longior, triste purpurea cum macidA flavescente ad faucem ; tubo pal-
lidiore ; labio superiori erecto, planiusculo, emarginato ; inferiori ultra medium trilobo,
lobis fere aequalibus, planis, antice rotundatis, integerrimis. Stamina corolbi breviora,
patentiuscula, antheris bipartitis. Stylus apice tantum bifidus, ut in omnibus hujus
ordinis ; nec semibifidus, vel ad medium usque bipartitus, ut pro comperto habent
scriptores plurimi, Linnaeo nimium confidentes.
A. Bractea duplo aucta. B. Calyx cum pistillo.
C. Flos, avulso calyce.

NEPETA.
Linn. Gen. P/. 289. Juss. 113.
Cataria. Tourn. t. 95.
Caly x quinquedentatus, subgequalis. Corolla ringens ; labio inferiori cre-
nato ; faucis margine dilatato, reflexo. Stamina approximata.

TABULA 547.
NEPETA NUDA.
Nepeta racemis verticillatis paniculatis, bracteolis subulatis, foliis cordato-oblongis sessilibus
serratis nudiusculis.
N. nuda. Linn. Sp. Pl. 797* Mant. 410. Willden. Sp. Pl. v. 3. 53. Ait. Hort. Kew.
ed. 2. v. 3. 379. Jacq. Austr. t. 24.
N. violacea. Villars. Dauph. v. 2. 367 ; nec Linn.
Cataria n. 248. Hali. IList. v. 1. 109.
C. hispanica, betonicae folio angustiori, flore caeruleo ; item flore albo. Tourn. Inst. 202.
C. alpina praealta spicata, spicis amethystatis. Ponted. Comp. 97-

In monte Parnasso. 2/.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list