Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 142
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0142
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
39

DIDYNAMIA GYMNOSPERMIA.
Ixadiv lignosa, lusca, perennis, subrepens, radiculis verticillatis. Caules tripedales, erecti,
stricti, foliosi, solidi, obtuse tetragoni; superne violacei, paniculati: hinc inde sca-
bi iusculi. Folia omnia fere sessilia^ patentia, oblonga, obtusa, serrata, venosa, rugosa,
satuiate viiidia, utrinque punctata; basi cordata; supra glabra; margine scabra;
subtus pallidiora, nervis prominentibus, scabris; inferiora axillis ramulosis; infima
subpetiolata. Panicula erecta, violacea, decomposita, tenuissime pubescens, verticillis
pedunculatis, fastigiatis, bracteolatis, oppositis. Bracteae lanccolatae, serratae. Brac-
teola] subulatae, acutae, integerrimae. Calyx tubulosus, pubescens, dentibus subulatis,
acutis, coloratis. Corollce tubus calyce duplo longior, basi gracilis, albus ; fauce dila-
tatus, coloratus, pubescens, marginatus, punctatus ; labium superius erectum, obcor-
datum, violaceum ; inferius concolor, immaculatum, reniforme, concavum, undique
crenatum. Stamina vix corollae longitudine, approximata, erecta; antheris bipartitis,
cruciato-conniventibus, polline albo. Stigma bifidum, acutum.
Variat foribus albis. Odor totius herbee gravis, ingrate aromaticus. Synonyma apud
Linnaeum et Tournefortium, priscorum iconibus descriptionibus citationibusque con-
fusis, dubia mihi videntur.
a. Flos, pedunculo insidens, cum bracteolis. B. Calyx auctus.
C, C. Corolla et stamina.

TABULA 548.
NEPETA ITALICA.
Nepeta verticillis spicatis multifloris, bracteis lanceolatis scariosis calyce longioribus, foliis
cordato-oblongis petiolatis.
N. italica. Linn. Sp. Pl 798. Willden. Sp. Pl. v. 3. 54. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 3. 380.
Jacq. Hort. Vind. v. 2. 51. 1.112.
Cataria minor alpina. Tourn. Inst. 202.
Mentha cataria minor alpina. Bauh. Pin. 228. Prodr. 110.

In montibus circa Athenas. 11.
Radix lignosa, multiceps, perennis. Herba multicaulis, erecta, undique tomentoso-incana,
praecedente duplo humilior, odore acri, aromatico. Caules tetragoni, simplices, vix
ramulosi, undique foliosi. Folia omnia brevius petiolata, erecto-patentiuscula, oblonga,
obtusa, serrata, venosa, utrinque lanata; subtus albidiora; basi cordata. Spicee ter-
minales solitariae, erectae, verticillatae; verticillis densis, compositis, multifloris, multi-
bracteatis, inferioribus remotioribus, foliosis. Bracteae lanceolatae, acuminatae, carinatae,
membranaceae, integerrimae, ciliatae, albidae, calyce paululum altiores. tubu-
losus, pubescens, dentibus aequalibus, subulatis erectis, margine scariosis. Corolla
calyce duplo longior, alba, extis pubescens; labio inferiori acute dentato, purpureo-
punctato.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list