Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis sexti - Fasciculus primus): Vol. VI. — London, 1827

Page: 149
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-06-1/0149
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
42

DIDYNAMIA GYMNOSPERMIA.

tusa, crenulata, crassa ; basi in petiolum angustata. Verticilli plures, bracteati, densi,
rotundati, in spicam interruptam, erectam, digesti, multiflori. Bractece binae, oppositae,
sub singulo verticillo, ejusdemque fere longitudinis, ovatae, acuminatae, integerrimae,
patentes. Calyx obovatus, tubulosus, exths dense lanatus ; ore quinquedentatus.
Corolla calyce duplo longior, aurea; tubo basi albo ; limbo bilabiato ; labio superiori
erecto, acuto, semibifido; inferiore patente, trilobo, lobis acutiusculis, intermedia
paulo latiore. Stamina intra tubum, brevia, flava. Stylus staminibus brevior, su-
perne incrassatus. Stigmata valde inaequalia. Semina obovato-triquetra, fusca, nitida,
laevia.
A. Calyx duplo fere auctus. B. Corolla integra.
C. Eadem, arte fissa, cum staminibus in fauce, abscisso lobo intermedio labii inferioris.
D. Pistillum. c, e, e, E. Semina.

TABULA 551.
SIDERITIS MONTANA.
Sideritis herbacea, verticillis omnibus axillaribus, calycis labio superiore trifido; inferiore
bipartito.
S. montana. Linn. Sp. Pl. 802. Willden. Sp. Pl. v. 3. 64. Ait. Hort. Kew. cd. 2. v. 3. 384.
Jacq. Austr. t. 434.
S. montana, parvo varioque flore. Bauli. Pin. 233.
S. montana, parvo flore nigropurpureo. Column. Ecplir. v. 1. 198. t. 196.
Marrubiastrum sideritidis folio, caliculis aculeatis, flore flavo cum limbo atro-purpureo.
Tourn. Inst. 190.
In maceriis et petrosis Graeciae. Ad viam inter Smyrnam et Bursam. O.
Radix simplex, tortuosa, fibrillosa, annua. Caulis pedalis, erectus, vel subdiffusus, ramosus,
brachiatus, tetragonus, hirtus, undique foliosus. Folia sessilia, recurvato-patentia,
ovato-lanceolata, acuta, vix uncialia, subintegerrima, trinervia; subtus praecipue pilosa.
Verticilli omnes axillares, plerumque sexflori, ebracteati. Calycis tubus ovato-oblon-
gus, decemnervis, villosus, ore pilosus; limbus quinquepartitus, bilabiatus, glaber,
laciniis ovatis, mucronato-spinosis, uninervibus, demum reticulatis, omnibus subaequa-
libus; tribus superioribus parum latioribus, erectis; duabus inferioribus angustioribus,
deflexis. Corollae tubus cylindraceus, pallidus, longitudine tubi calycis; limbus bila-
biatus ; labio superiore brevissimo, erecto, atro-purpureo; inferiore flavo, extus dila-
tato, semitrilobo, magnitudine vario. Stamina in fauce corollae, lutea.

a. Flos.
C. Corolla cum staminibus.

B. Calyx triplo auctus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list