Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 13
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0013
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIBYJVAMIA AJVGIO SPERMIA.

TABULA 601.
SCROPHULARIA LIVIDA.
Scrophularia foliis subbipiiinatis angulato-incisis, racemo stricto virgato; pedunculis
subquinquefloris, staminibus inclusis.
In Asi& minore. O.
Radix albida, fusiformis, annua; caudice simplici. Herba laete virens, glabra, siccitate
parum nigrescens. Caulis plerumque, ut videtur, solitarius, erectus, simplex, bi- vel
tripedalis, foliosus, tetragonus, solidus. Folia interrupte pinnata ; pinnis pinnatifidis,
basi pinnatis; laciniis parvis, angulatis, acute incisis, subuniformibus; inferiora peti-
olata, conferta, palmaria; superiora opposita, subsessilia, gradatim breviora. Ra-
cemus terminalis, erectus, strictus, virgatus, gracilis, laevis, ultra pedalis ; pedunculis
approximatis, brevibus, bifidis, angulatis, plerumque quinquefloris ; infimis septem-
floris. Bracteae lineari-lanceolatse, acutae, patentes; superiores simplices, integerrimae ;
inferiores tripartitae, vel pinnatifidae, subdentatae. Flores subsessiles, parvi, liventes.
Calyx margine tenui, albo. Corollae tubus triste flavidus ; limbi laciniis tribus inferi-
oribus concoloribus; summis duabus rotundatis, paulo majoribus, cum interni, trans-
verset, retusa, minimi, pallide purpureis. Stamina tubo inclusa, incurvata, medium
versus inserta, antheris incumbentibus, pallidis. Fructus desideratur.
a. Calyx pistillum gerens. b. Corolla antice visa. c. Eadem postice.
D. Ejusdem sectio longitudinalis, aucta, cum staminibus in situ ac positione naturali.

TABULA 602.
SCROPHULARIA BICOLOR.
Scrophularia foliis bipinnatis angustatis, racemo paniculato; pedunculis multifloris, cap-
sulci globosa muticci, staminibus exsertis.
S. orientalis, chrysanthemi folio, flore minimo variegato. Tourn. Cor. 9.

VOL. VII.

B
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list