Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 19
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0019
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DI DYNAMI A ANGIOSPERMIA.

S. frutescens vera gaudet foliis vix divisis, pedunculis undique scabris, capsulis verrucoso-
granulatis.
a. Calyx cum pistillo. b. Flos absque calyce. C. Flos auctus, corolla circumcisi.
d. Capsula. e, E. Semen.

TABULA 604-
SCROPHULARIA CAESIA.
Scrophularia foliis glaucescentibus lyrato-pinnatifidis incisis, caulibus numerosis caespi-
tosis, panicula abbreviata pauciflora.
S. orientalis minor, melissae folio. Tourn. Cor. 9- Buxb. Cent. 5. 10. t. 17-f 2.
In rupibus circa Athenas; necnon in agro Laconico et Messeniaco. 2/.
Radix perennis, lignosa, crassa, multiceps. Herba glabra, glauco-virens, spithamaea,
multicaulis, dense eaespitosa. Caules adscendentes, graciles, simplices, foliosi, quadran-
guli; apice paniculato-racemosi. Folia opposita, petiolata, patentia, lyrato-pinna-
tifida, acute incisa et dentata, saepe tripartita, uncialia, vel paulo longiora; floralia
elliptico-oblonga, integerrima. Racemi terminales, solitarii, breves, vix biunciales,
erecti, glabriusculi, subviscidi; pedunculis patentibus, subtrifloris. Bracteae lanceo-
latae, exiguae. Flores peclicellati, praecedentibus minores. Calycis margo tenuissima,
alba. Corollce tubus inflatus, rufo-virens ; limbi laciniis duabus superioribus atro-
sanguineis; tribus inferioribus rotundatis, subaequalibus, albis. Stamina omnia exserta.
Stylus declinatus, staminibus longior. Capsula didyma, mucronulata, parva.

A. Calyx cmn pistillo auctus.
d. Capsula.

b, b. Flos, abrepto calyce.
e. Semen.

C. Idem auctus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list