Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 20
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0020
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
4

DI DYNAMI A ANGIOSPERMIA.

CELSIA.
Linn. Gen. Pl 312. Juss. 124. Ganrtn. t. 55.
Calyx quinquepartitus. Corolla rotata. Filamenta barbata. Capsula
bilocularis.

TABULA 605.
CELSIA ORIENTALIS.
Celsia foliis bipinnatifidis.
C. orientalis. Linn. Sp. Pl. 866. Willden. Sp. Pl. v. 3. 279. Ait. Hort. Kew. ed. 2. ». 4. 26.
C. foliis duplicato-pinnatis. Linn. Hort. Upsal. 179- t. 2.
Verbascum orientale, sophiae folio. Tonrn. Cor. 8. Buxb. Cent. 5. 17- t. 33.
Blattaria orientalis, agrimoniae folio. Tourn. Cor. 8. Buxb. Cent. 1. 14. t. 20.
In agro Argolieo. O.
Radix annua, fibrosa, caudice simplici. Caulis solitarius, erectus, subsimplex, teres, foliosus,
solidus, tenuissime pubescens ; apice paniculato-racemosus. Folia vel omnino glabra,
vel subpubescentia, laete viridia, alterna, subsessilia, patentia, plerumque bipinnatifida,
laciniis lineari-lanceolatis, acutiusculis, integerrimis; infima petiolata, minus divisa;
superiora simpliciora et angustiora. Racemi aggregati, simplices, erecti, multiflori,
bracteati. Bracteae lineari-lanceolatae, recurvato-patentes, glanduloso-pubescentes,
viscidae, sub singulo flore solitariae. Flores aurei, speciosi, brevissime pedicellati.
Cahjx glanduloso-pubescens, viscidus, laciniis lineari-lanceolatis, acutis, recurvis,
coroM brevioribus. Corolla rotata, quinquepartita, laciniis rotundatis, subtus pallidis ;
inferioribus tribus majoribus. Stamina erecto-incurva; extus barbata, plumosa.
Stigma parvum, obtusum.
a. Calyx cum pistillo. b. Corolla postice. c. Eadem superne, cum staminibus.
d. Ejusdem sectio, cum staminibus tubo insertis. E. Stamen unicum seorsim, auctum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list