Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 25
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0025
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIDYNAMIA ANGIOSPERMIA.

DIGITALIS.
Linn. Gen. Pl. 313. Jicss. 120. Gcertn. t. 53.
Calyx quinquepartitus. Corolla campanulata, subtus ventricosa. Stamina
flexa. Capsula bilocularis.

TABULA 606.
DIGITALIS FERRUGINEA.
Digttalis laciniis calycinis obovatis glabris margine membranaceis, bracteis flore brevi-
ori bus, corollae labio hirsuto.
D. ferruginea. Linn. Sp. Pl. 867- Willden. Sp. Pl. v. 3. 286. Ait. Hort. Kew. ed. 2.
v. 4. 80. Lob. Ic. 573. Ger. Em. 790.
D. latifolia, flore ferrugineo. Tonrn. Inst. 166. Moris, v. 2. 478. sect. 5. t. S.f. 2.
0. flore ferrugineo. Riv. Monop. Irr. t. 105. f. 1.
D. maxima ferruginea. Parie. Parad. 380. t. 38 \.f. 6.
D. angustifolia, flore ferrugineo. Bauh. Pin. 244. Tonrn. Inst. 166. Moris, v. 2. 479.
scct. 5. t. 3.f. 3.
D. ferruginea, folio angustiore. Bauh. Hist. v. 2. 813.
EAAsjBogo; Xsvxos Diosc. lib. 4. cap. 150. Sibth. at mihi non videtur, neque descriptioni
respondet.
Kwpa^oprov hodie.
In Parnasso, aliisque Graeciae montibus elatioribus, frequens; etiam in Olympo Bi-
thyno. 7/.
Radix oblonga, subrepens, teres, extus fusca; radiculis crassiusculis, pallidis. Caulis
herbaceus, solitarius, erectus, strictus, simplex, tripedalis vel altior, solidus, angulatus,
subpubescens, saepids purpurascens, undique foliosus. Folia sparsa, sessilia, patentia,
lineari-lanceolata, acuta, costata, repanda, subcoriacea, saturate viridia, nitida, utrinque
glabra, vel margine tanthin subpubescentia; inferiora majora, obsolete dentata; basi
angustata, elongata. Spica terminalis, solitaria, erecta, simplex, laxiuscula, multiflora.
Bractecc solitariae sub singulo flore, patenti-reflexae, lineari-lanceolatae, acutae, inte-
gerrimae, glabrae, omnes fere calyce breviores. Plores subsessiles, triste ferruginei,
nec inelegantes. Calycis laciniae subaequales, obovatae, obtusae, glabrae, margine
dilatato, membranaceo, albo. Corolla calyce quadruplo longior; tubo brevi, incurvo,
pallido; fauce magna, inflata, extus pubescente, unicolori, intus fulva, veris fusco-
purpureis; limbi laciniis quinque; supremis brevibus, rotundatis; lateralibus brevius-

VOL. VII.

C
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list