Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 31
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0031
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIDYNAMIA ANGIOSPERMIA.

7

O ROBANC H E.
Linn. Gen. Pl. 321. Juss. 101. Sm. Engl. FI. v. 3. 63.
Calyx dipliyllus, lateralis. Glandula sub germine. Corolla ringens.
Capsula unilocularis; receptaculis quaternis.

TABULA 608.
OROBANCHE RAMOSA.
Orobanche caule ramoso, bracteis ternis, corolla quinquefida laciniis obtusis integerrimis,
stylo glabriusculo.
O. ramosa. Linn. Sp. PL 882. Willden. Sp. PL v. 3. 353. Sm. PL Brit. 671. Engl.
FI. v. 3. 150. Comp. ed. 4. 107- Engl. Bot. v. 3. t. 184. Tourn. Inst. 176. Bidi.
Er. t. 399. Bauli. Pin. 88. Ger. Em. 1312.
Orobanche. Camer. Epit. 311. Lob. Ic. v. 2. 270.
O. tertia Cius. Hist. v. 1. 271.
O. minor purpureis floribus, sive ramosa. Bauli. Hist. v. 2. 781.
In agro Messeniaco; nec non in Cretfi et Cypro insulis, et littore Cariensi. O.
Radix parasitica, fibrosa, annua. Caulis solitarius, vix spithamaeus, erectus, angulosus,
laxe squamosus, fuscus, pubescens, plus minus ramosus; ramis alternis, erectis,
simplicibus, superne spicatis. Squama caulince sparsas, lanceolatae, acuminatae, nigri-
cantes, pubescentes, unciales. Spicee terminales, erectae, solitariae, laxiusculae, mul-
tiflorae. Bracteae sub singulis floribus ternae, lanceolatae, acuminatae, pubescentes,
nigrae, persistentes; exterior magnitudine fere squamarum caulinarum; interiores
duae minores et angustiores, oppositae. Flores sessiles, erecti, alterni. Calycis foliola
lateralia, opposita, pubescentia, bipartita, submembranaeea, laciniis ovatis, acuminatis,
carinatis, subsequalibus, erectis. Corolla extus pubescens, ultra uncialis, marcescens;
tubo albido, demum basi tumido; limbo eleganter caeruleo, ringente, quinquepartito,
laciniis subaequalibus, rotundatis, integerrimis; palato tumido, bilobo, albo, glabro.
Stamina tubo, basin versus, inserta, fauce inclusa, albida, basi subciliata; antheris
incumbentibus, albis. Germen ovatum, album, laeve. Stylus subpubescens, vel
omnino glaber. Stigma bilobum, album.
Exemplaria graeca vegetiora, speciosiora, quam in Europa boreali; at differentia specifica
inter haec et britannica nostra nequaquam inveni.
Vicice Fabae imprimis infesta est. F>. Flawkins.

a. Bractea exterior.
d. Corolla.

b. Calyx cum pistillo. c. Bractea interior.
e. Eadem longitudinaliter fissa, cum staminibus basi insertis.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list