Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 32
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0032
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
didynamia angtospermia.
VITE X.
Limi. Gen. Pl. 326. Juss. 107. Gcertn. t. 56. Br. Prodr. v. I. 511.
Calyx quinquedentatus. Corollce limbus quinquepartitus, insequalis.
Stigma bifidum. Drupa, nuce quadriloculari, tetrasperma.

TABULA 609.
VITEX AGNUS-CASTUS.

Vitex foliis digitatis lanceolatis integerrimis subtiis incanis, racemis verticillatis pamculatis.
V. Agnus-castus. Linn. Sp. Pl. 890. Willden. Sp. Pl. v. 3. 391. Ait. Hort. Kew. ed. 2.
v. 4. 67. Woodv. Med. Bot. t. 222. Ehrh. Pl. Off. n. 266.
Vitex. Trag. Hist. 1075 ; sine icone. Matth. Valgr. v. 1. 177- Camer.Epit. 105. Dod.
Pempt. 774.
V. foliis angustioribus, cannabis modo dispositis. Pauli. Pin. 4/o. Tourn. Inst. 60o.
V. sive Agnus castus. Ger. Em. 1387-
Agnus folio non serrato. Bauh. Hist. v. 1. p. 2. 205.
Eleagnon Theophrasti. Lob. Te. v. 2. 138.
Ayvog yi Avyog, Hiosc. lib. 1. cap. 135.
Ayvsioi, Avysioi, jj Avyotgiu, hodie.

In depressis humidis, ad rivulorum margines, vulgatissima. T?.
Frutex, sive arbor humilis, ramis oppositis, lentis, salignis, tereti-quadrangulis, solidis, foli-
osis, pubescentibus; apice paniculato-racemosis. Folia opposita, petiolata, quinata,
interd um septenata ; foliolis lineari-lanceolatis, acutis, integerrimis, subrepandis, peti-
olis partialibus brevibus ; supra cinereo-virentibus, tenuissime pubescentibus ; subtus
incanis, albidis. Stipulce nullae. Verticilli numerosi, densi, multiflori, in racemos
terminales, erectos, digesti; pedicellis compositis, brevibus, incanis. Bractece parvae,
lanceolatae, solitariae sub singulo flore. Calyx campanulatus, incanus, margine
quinquedentatus. Corolla purpuro-caerulea, tubulosa, calyce multfim longior ; limbi
laciniis ovatis, tubo duplo brevioribus, patentibus; inferioribus majoribus. Stamina
exserta; antheris lunatis. Stylus filiformis, vix staminibus brevior ; stigmate bifido,
acuto.
Odor totius plantae ingrate aromaticus, nauseosus, vel stomachum movens, unde forsitan
appetitum sedet, ut fama ab omni aevo traditur. Variat floribus albis.

c, A. Calyx et pistillum, cum bracteL

b, B. Flos calyce privatus.

c. Ejusdem varietas alba.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list