Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 37
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0037
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIDYNAMIA ANGIOSPERMIA.

9

ACANTHUS.
Linn, Gen. Pl. 327. Juss. 103. Gcertn. t. 54. Br. Prodr. v. 1. 480.
Calyx quadripartitus, inaequalis ; laciniis lateralibus minoribus, inclusis.
Corolla unilabiata. Antlierce uniloculares, barbatae. Capsula bilocu-
laris ; dissepimento adnato, contrario. Semina subsolitaria.

TABULA 610.
ACANTHUS MOLLIS
Acanthus foliis sinuatis inermibus, caule herbaceo erecto.
A. mollis. Linn. Sp. Pl. 891. Wilden. Sp. PL v. 3. 397- Ait. ILort. Kew. ed. 2. v. 4. 68.
A. sativus, vel mollis Vergilii. JBaidi. Pin. 383. Tourn. Inst. 176.
A. sativus. Dod. Pempt. 719- Ger. Em. 1147. Dalech. Hist. 1443. Lob. Ic.v. 2. 2.
Acanthus. Mattii. Valgr. v. 2. 35. Camer. Epit. 442.
A. verus. Trag. LLst. 863 ; cum icone adfinem voluminis. Fuclis. Hist. 52.
Carduus acanthus, sive Branca ursina. Bauli. Hist. v.3. p.\. 75.
In Sicilia, nec in Grseci&, legit Sibthorp. 7/.
Radix repens, ramosa, teres, albida, longaeva, succo mucoso, viscido, nauseoso. Caulis
herbaceus, erectus, simplex, bicubitalis, foliosus, teres, solidus, glaber, vel tenuiter
pubescens. Folia pinnatifida, saturate viridia, nitida, venosa, glabriuseula, vel mar-
gine praecipue pubescentia, laciniis subalternis, acutiusculis, inaequaliter incisis aut
dentatis; rcidicalia maxima, cubitalia, numerosa, petiolata, undique patentia. Spica
terminalis, solitaria, erecta, simplex, cylindracea, densa, multiflora. Bractecc tres
persistentes sub singulo flore; exterior ovata, concava, costata, venulosa, acuta,
spinoso-dentata floribus aliquantuliun brevior; laterales duae lineari-lanceolatae, mu-
cronato-spinosae integerrimae calyce duplo breviores. Flores sessiles, magni, formosi,
inodori. Calyx subpubescens, costatus, valde inaequalis, longitudine corollae ; lacinia
supremi elliptico-oblongci, fornicata, purpurascente, apice dentati infimi cuneato-
oblonga, apice bifida, dentato-spinosa, basi utrinque dilatati. Corolla alba, venosa,
monopetala, unilabiata, rotundato-triloba, fere coriacea, tubo brevissimo. Stamina
labio duplo breviora, incurvata, rigida, glabra. Antlierce incumbentes, oblongae, com-
planatae, subtus villosae, uniloculares. Germen ovatum, glabrum. Stylus filiformis,
staminibus paulo longior. Stigma bilobum.
a. Calycis lacinia infima, pistillum basi amplectens. b, b. Bracteae laterales.
c. Calycis lacinia suprema, seorsim. d. Flos calyce orbatus. e. Pars superior tubi.

VOL. VII.

D
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list