Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 43
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0043
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
( 11 )

TETRABYJVAMIA SILICULOSA.

BUNIAS.
Linn. Gen. Pl. 343. Juss. 241. Gterln. t. 142.
Erucago. Tourn. t. 103.

Silicula drupacea, evalvis. Nux bilocularis; loculis mono- aut di-spermis.
Cotyledones v. incumbentes, v. spirales. Calyx patentiusculus.

TABULA 612.
BUNIAS KAPHANIFOLIA.
Bunias siliculis globosis sulcatis torulosis glabris, foliis oblongis dentato-sinuatis scabris.
Myagrum orientale. Linn. Sp. PL 893. Willden. Sp. PL v. 3. 406.
Rapistrum orientale. DeCand. Syst. v. 2. 433.
R. orientale, folio raphani, capsulis rugosis. Boerh. Lngd. Bat. v. 2. 2.
In Meli et Cretae arvis ; tum in agro Messeniaco. O.

Radix albida, parva; apice simplex, teres. Caulis erectus, ramosissimus, foliosus, teres,
hinc inde pilosus, pilis laxis, patentissimis ; basi violaceus. Folia sparsa, petiolata,
elliptico-oblonga, patentissima, obtusiuscula, late dentata, glabra; basi in petiolum
angustata ; superiora minora. Stipulce nullae. Corymbi terminales, simplices, ebrac-
teati, mox racemosi, divaricati, longissimi, glabri. Flores numerosi, parvi. Calyx
glaber, modice patens, pallide virens. Petalorum ungues lineares, canaliculati, erecti,
longitudine calycis ; lamince horizontales, late rotundatae, obtusae, aureae. Siliculas
sub medio constrictae, coriaceae, glabrae ; loculo inferiore parvo, laevi; superiore longe
majori, subgloboso, sulcato, corrugato. Stylus subulatus, rectiusculus, longitudine
dimidii fere loculi superioris, persistens. Stigma capitatum. Semina nondum vidi.

a. Flos, magnitudine naturali. b. Pistillum seorsim.
C. Flos auctus, petalis avulsis. D. Petalum.
e, E. Silicula stylum gerens, pedicello insidens.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list