Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 44
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0044
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
12

TETRADYNAMIA SILICULOSA.

TABULA 613.
BUNIAS VIRGATA.
Bunias siliculis biarticulatis angulatis vix longitudine styli, foliis ellipticis pinnati fidisque
laevibus.
Myagrum aegyptium. JLinn. Sp. Pl• 895. Willden. Sp. Pl• v. o. 410.
Didesmus aegvptius. DeCand. Syst. v< 2. 658.
In insula Cypro. O.
Radix simplex, gracilis. Herba undique glabra, glauco-virens. Caulis ramosissimus,
diffusus, foliosus, multiflorus, teres, solidus ; ramis alternis. Folia petiolata, obtusa,
repanda; infima obovata, indivisa; superiora basin versus pinnatifida, summa oblonga,
fere linearia. Flores incarnato-albi, magnitudine praecedentis. Calyx supra medium
patulus; extus purpurascens; interdum pilosiusculus. Petala alba, rotundata;
unguibus linearibus, pallide violaceis, erectis. Silicula glabra, medio constricta;
loculo inferiore laevi, aut parum angulato; superiore paululum majori, sulcato,
rugoso. Stylus loculo longior, persistens, erectus, subulatus, basi pyramidatus.
Stigma capitatum.
a. Flos. B. Idem sine petalis auctus. C. Petalum.
D. Pistillum. e. Silicula ad maturitatem vergens.

TABULA 614
BUNIAS TENUIFOLIA.
Bunias siliculis biarticulatis angulatis: articulis uniformibus, foliis pinnatifidis dentatis.
Didesmus tenuifolius. DeCand. Syst. v. 2. 659-
Cakile grseca arvensis, siliqua striati brevi. Tourn. Cor. 49. Foy. v. 1. 97- t. 97-

In insula Cypro. O .

Radix gracilis, caudice simplici. Caulis herbaceus, erectus, ramosissimus, foliosus, teres,
solidus, purpurascens, interdum pilosus. Folia sparsa, petiolata, subcarnosa, profunde
pinnatifida, vel bipinnatifida; laciniis alternis, acute dentatis, glabris. Flores albi,
praecedentibus paulo majores. Calyx ad basin fere patentiusculus, purpurascens,
glaber. Petala rotundata, undique nivea. Germen glaberrimum, supra basin con-
strictum. Stylus pyramidato-subulatus, calyce duplo longior. Stigma capitatum.
Silicula coriacea, angulata, sulcata, glabra; loculis uniformibus, monospersis ; su-
periore rostrato. Semina subrotunda, ferruginea.

a. Flos.
d. Silicula matura.
g. Loculi sectio transversa.

B. Idem, absque petalis, auctus.
e. Loculus inferior seorsim.
h. Semen.

C. Pistillum.
f. Ejusdem loculus superior.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list