Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 59
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0059
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRADYNAMIA SILICULOSA.

15

alata, emarginata; stylo inter lobos persistente. Semina solitaria, oblongiuscula,
rufescentia. Cotyledones, monente optimo DeCandolle, saepids tripartitae, interdiun
bilobae, rarissime integrae.
Herba calida et aromatica, in hortis Europaeis primo vere colitur, ut acetariis immisceatur.
Varietas crispa pulchrior est, nec viribus praestantior.
a, A. Flos. B. Idem, petalis orbatus. c. Silicula.

TABULA 617.
LEPIDIUM SPINOSUM.
Lepidium foliis radicalibus pinnatifidis : lobis incisis, siliculis cuneatis semibifidis.
L. spinosum. Linn. Mant. <253. Willd. Sp. Pl. v. 3. 434. Br. apud Ait. Hort. Kew.
ed. 2. v. 4. 88. DeCand. Syst. v. 2. 537-
L. cornutum. Prodr. n. 1491. v. 2. 6 exclus. Tournefortii syn.
In insulti Cypro. ©.
Radix annua, pallida, caudice simplici, tereti; inferne attenuata, fibrillosa, alte descendens.
Herba glabra, parum glauca, praecedente minor, vix spithamaea. Caidis erectus, teres,
vel subangulatus, laevis, foliosus, ramulosus, apice monostachyus. Folia radicalia
plurima, erecto-patentia, pinnata, uniformia, pinnis cuneato-oblongis, incisis, decur-
rentibus ; caulina alterna, lineari-lanceolata, acuta, integerrima. Corymbi laterales
oppositifolii, parvi, foliis longe breviores; terminalis maximus, solitarius, erectus, mox
racemosus. Flores exigui, albi, praecedentis conformes, at germine profundius bilobo
diversi. Silicula oblonga, glabra, vel rarids pilosa; apice biloba, alata. Stylus per-
sistens, lobulis brevior. Semina solitaria.
a, A. Flos. B. Pistillum auctum. c, C. Silicula, cum stylo persistente.

TABULA 618.
LEPIDIUM GRAMINI FOLI UM.
Lepidium foliis caulinis linearibus integerrimis, caule ramosissimo, floribus hexandris, sili-
culis ovatis stylo mucronulatis.
L. graminifolium. Linn. Sp. Pl. 900. Willden. Sp. Pl. v. 3. 438. Br. apud Ait. Hort.
Kew. ed. 2. v. 4. 86.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list