Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 77
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0077
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRADYNAMIA SILICULOSA,

21

brevi, stigmate capitato. Siliculas longe racemosae, orbiculatae, compressae, integrae,
stylo persistente mucronulatae, valvulis medio tumentibus, undique scabris, hirtis.
Semina in utroque loculo bina, ex apice pendula, compressa, fusca, tenuissime mar-
ginata.
a> A. Flos. B. Petalum auctum. C. Stamina cum pistillo.
d. Silicula, magnitudine naturali. e. Dissepimentum cum seminibus. f. Semen seorsim.

TABULA 623.
ALYSSUM ALPESTRE.
Alyssum caule fruticuloso ; ramis adscendentibus, foliis obovatis tomentoso-incanis, siliculis
elliptico-subrotundis planiusculis pubescentibus.
A. alpestre. Prodr. n. 1510. v. 2. 12. Linn. Mant. 92. Willd. Sp. Pl. v. 3. 461. De-
Cand. Syst. v. 2. 307- Allion. Pedem, v. 2. 241. t. 18. f. 2.
A. n. 7- Gerard. Gallo-Prov. 352. 1.13. f. 2.
A. n. 493. Hali. Hist. v. 1. 214.
AXvaaov Diosc. lib. 3. cap. 105 ; monente Sprengelio; at descriptio Biscutellam potius refert.
Circa Athenas. 1?.
Radix lignosa, crassa, multicaulis, alte descendens. Caules basi ramosissimi, adscendentes,
teretes, foliosi, coryrnbosi, incani. Folia sparsa, recurvato-patentia, subsessilia, ob-
ovato-oblonga, acuta, integerrima, haud uncialia, undique pube densa, stellari, to-
mentoso-incana ; axillis foliolosis. Corymbi saepiris compositi, densi, multiflori, demum
racemosi, foliis minoribus quasi bracteolati. Plores parvi, aurei, calyce pubescente,
subcolorato. Petalorum lamince rotundatae, integerrimae. Filamenta omnia intus
dilatata, unidentata. Germen orbiculatum, compressum, tomentosum, margine in-
crassato, glabrato. Stylus glaber, filiformis, longitudine germinis. Silicula elliptico-
orbiculata, disco prominulo, tomentoso.
a, A. Flos, magnitudine naturali et aucta. B. Calyx auctus.
C. Petalum. D. Pistillum.
E. Idem, staminibus circumdatum. /, F. Pistillum post impregnationem.

TABULA 624
ALYSSUM ORIENTALE.

Alyssum caulibus paniculatis: basi suffruticosis, foliis dentatis repandis tomentosis, fila-
mentis subsimplicibus, siliculis glabris.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list