Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 81
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0081
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRADYNAMIA SILICULOSA.

23

Alyssum lunarioides. Willd. Sp. Pl. v. 3. 461. Prodr. n. 1508. v. 2. 11.
Lunaria fruticosa perennis incana, leucoii folio. Tourn. Cor. 15. It. v. 1. 92, cum, icone.
L. Tournefortii. Sibth. Ms.
In insula Caloyero dicta, h ■
Radix lignosa, crassa, petrarum rimis arcte infixa. Caulis erectus, ramosissimus, fruticosus,
crassus, teres; cortice rimoso, fusco, glabrato; ramulis tomentoso-incanis, dense folio-
sis, adscendentibus. Folia conferta, petiolata, obovato-oblonga, obtusa, recurvato-
patentia, integerrima, undique dense tomentosa, incana, pube hinc inde stellari; basi
in petiolum angustata, decidua, petiolis persistentibus. Corymbi terminales, solitarii,
simplices, multiflori, densi. Flores saturati flavi, magnitudine et facie Cheiranthi
Chciri, sed unicolores. Calyx erectus, clausus, pilosus, subcoloratus; basi bisaccatus.
Petala obovata, obtusa, integerrima, patenti-deflexa; unguibus erectis, linearibus,
longitudine calycis. Stamina omnia erecto-parallela, insertione aequalia, flavescentia,
linearia, vel paululum dilatata superne, quorum duo breviora unidentata. Antherce
omnes erecto-incumbentes, oblongae. Germen ovale, compressum, piloso-incanum.
Stylus subulatus, apicem versus glabratus, deciduus. Stigma bilobum, obtusum,
erecto-connivens. Silicula late elliptica, compresso-plana, omnino fere sessilis, obtuse
mucronulata, utrinque tomentosa, incana, longitudine ultra semuncialis. Semina in
utroque loculamento duo, lateraliter inserta, orbiculata, compresso plana, ferruginea,
margine dilatato, membranaceo, undique cincta.
Nomen specificum Willdenovianum, e graeco et latino sermone conflatum, minus placet,
nec habitum exprimit, qui Lunarice non est.
a. Flos. b. Idem, petalis orbatus. c. Petalum. d, D. Stamina cum pistillo.
e, E. Pistillum. /. Silicula, magnitudine naturali. g. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list