Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 82
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0082
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
24

TETRADYNAMIA SILICULOSA.

B E R T E R O A.
De Cand. Syst. v. 2. 290.
Silicula elliptica, valvulis convexo-planis, membranaceis, dissepimento enervi,
avenio, areolarum parietibus rectis. Semina lateralia, orbiculata, com-
pressa, ala membranacea cincta. Cotyledones accumbentes. Stylus
filiformis, persistens. Petala biloba.

TABULA 626.
BERTEROA OBLIQUA.
Berteroa caule suffruticoso, siliculis obliquis complanatis subpubescentibus.
B. obliqua. DeCand. Syst. v. 2. 292.
Alyssum obliquum. Prodr. n. 1509- v. 2. 12.
Lunaria leucoii folio, siliqua oblonga minori. Tourn. List. 218.
Leucoium peltatum romanum minus. Column. Ecphr. pars 2. 58. t. 60.
L. alyssoides clypeatum minus. Bauli. Pin. 201. Moris, v. 2. 247- sect. 3. t. 9.f. 5.
In Sicilit, h.
Radix lignosa, tortuosa, nodosa, multiceps. Caules plurimi, erecti, teretes, pubescentes,
subincani, foliosi, fistulosi; basi praecipue lignosi et subramosi. Folia alterna, sub-
petiolata, obovato-oblonga, obtusa, repanda, utrinque triste virentia, subincana; pube
adpressi. Corymbi terminales, solitarii, multiflori, e caulium apice denudato pedun-
culati, erecti. Calyx piloso-incanus, foliolis duobus exterioribus basi gibbis. Petala
nivea ; limbo semibilobo, rotundato; ungue cuneato-lineari, longitudine calycis. Sta-
mina subaequalia, filiformia, vix calyce longiora, omnia ni fallor simplicia. Antherce
ovales, incumbentes. Germen sessile, ovale ; stylo filiformi, erecto, ejusdem longitu-
dinis, persistente; stigmate capitato. Siliculae longids racemosae, erecto-patentes, parvae,
ellipticae, compresso-planiusculae, inaequilateres, sive obliquae, stylo persistente, obli-
quo, mucronatae, saepius pubescentes, quandoque glabratae. Semina in utroque locu-
lamento tria vel quatuor, nec, nisi abortu, solitaria, omnia lateralia, compresso-plana,
ferruginea, ali membranacei, lati, orbiculari cincta.
Genus hoc novum, a summo viro DeCandollio propositum, in dubio haud revocandum; nec
desunt characteres, in habitu vel fructificatione, quibus confirmatur.
A. Calyx auctus. B. Petalum.
C. Impregnationis organa. d. Silicula matura, non aucta.
e. Dissepimentum, cum semine solitario, /, P. Semen,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list