Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 87
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0087
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRA DYNAMI A SILICULOSA.

25

YESICARI A.
De Cand. Syst. v. 2. 295. Br. apud. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 4* 97.
Lam. Ilius tr. t. 559.
Alyssoides. Tourn. List. 218. t. 104.
Silicula globosa, inflata; valvulis hemisphserico-convexis; dissepimento en-
ervi, avenio, areolarum parietibus rectis. Semina numerosa, orbiculata,
compressa, ala membranacea cincta. Cotyledones accumbentes. Stylus
filiformis. Petala indivisa.

TABULA 627.
VESICARIA UTRICULATA.
Vesicaria calyce basi gibboso, foliis lanceoJatis integerrimis ciliatis utrinque laeviusculis;
infimis spatulatis.
V. utriculata. DeCcmd. St/st. v. 2. 296. Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 4. 97-
Alyssum utriculatum. Prodr. n. 1518. v. 2. 15. Linn. Mant. 92. Willden. Sp. Pl. v. 3. 470.
Curt. Mag. t. 130.
A. n. 491. Hali. Hist. v. 1. 213.
Alyssoides fruticosum, leucoii folio viridi. Tourn. Inst. 218; excluso synonymo.
Iontlilaspi, sive Leucojum montanum luteum, subrotundo thlaspi utriculo, semine com-
presso, italicum. Bocc. Mus. 78. t. 68.
Thlaspi luteo leucoji flore. Barrel. Ic. t. 842.
Th. aureo leucoji flore, silicula rotundh, majus. Barrel. Ic. t. 883.
I11 monte Atho. 7/.
Radix perennis, lignosa, multiceps, crassitie vix digiti. Caules caespitosi, erecti, spithamaei,
simplices, foliosi, laxe pilosi, herbacei, vel basi tantihn fruticulosi. Folia sparsa, lan-
ceolato-oblonga, acuti uscula, repanda, laxe ciliata, utrinque laete viridia, vel omnino
glabra, vel pilis aliquot adpressis scabriuscula; infima conferta, minora, spatulata.
Corymbi solitarii, simplices, densi, multiflori, glabri. Flores majusculi, aurei. Calyx
clausus, pilosus ; foliolis duobus exterioribus basi gibbis. Petalorum lamince olni-
vatae, obtusae, integerrimae, aut vix emarginatae; ungues lineares, angusti. Stamina
linearia, simplicia, antheris recurvis. Germen ellipticum, glabrum. Stylus rectus,
filiformis, glaberrimus, altitudine staminum longiorum, demum deciduus. Stigma

VOL. VII.

H
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list