Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 93
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0093
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRADYNAMIA SILICULOSA.

27

vix spithamaei; basi suffruticulosi. Folia alterna, petiolata, patentia, obovata, acuta,
ciente utrinque lato, saepihs solitario, et inde, monente DeCandollio, quasi rhomboi-
dea, nec deltoidea; pube laxh, substellata. Racemi oppositifolii, subterminales, soli-
tarii, pauciflori, erecti, hirti. Calyx clausus, purpurascens, hirsutus; foliolis duobus
exterioribus basi gibbis. Petala pallide violacea, obovata, subretusa, unguibus lon-
gitudine calycis, albidis. Stamina subulata, complanata, (piorum duo breviora, e
DeCandollii auctoritate, apice dentata, quod praetermisit pictor noster, caeterum egre-
gius. Antherce terminales, erectae, oblongae. Germen elliptico-oblongum, dense
pubescens. Stylus rectus, cylindraceus, glaber, altitudine staminum longiorum, per-
sistens. Stigma capitatum, majusculum. Silicula figura germinis, et vix duplo major,
fere cylindracea, paululhm compressa, undique hirta, valvulis rigiclulis, concavis,
cymbiformibus, dissepimento hyalino, tenuissimo. Semina in singulo loculamento
duodecim, simplici serie, secundum dissepimenti marginem incrassatum, utrinque di-
gesta, obovata, fusca, minime alata, vel marginata.
Claudius Aubriet, Tournefortii comes, plantarum pictor nunquam satis laudandus, hujus
pulchri ac certi generis nomine jure commemoratur. Alia species apud DeCandol-
liurn Arabis purpurea Sibthorpii est.
a. Calyx. b. Petalum. c, C. Stamina cum pistillo. d, D. Pistillum,
e. Silicula integra. f. Ejusdem dissepimentum, cum stylo, et seminibus duobus tantum, in situ naturali.
g. Semen seorsim.

BISCUTELLA.
Linn. Gen. Pl. 336. Juss. 239. Gcertn. t. 141. Br. apud Ait. Hort. Kew.
ed. 2. v. 4. 76. DeCand. Syst. v. 2. 406.
Silicula didyma; segmentis evalvibus, foliaceo-compressis, monospermis.
Radicula descendens ! Cotyledones accumbentes, inversae.

TABULA 629.
BISCUTELLA COLUMNA
Biscutella scutellis piloso-scabris, foliis obovato-cuneatis late dentatis subsinuatis, caule
nudiusculo.
B. Columnae. DeCand. Syst. v. 2. 412.
B. apula. Prodr. n. 1522. v. 2. 16.
Thlaspidium apulum spicatum. Tourn. Tnst. 215,
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list