Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 94
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0094
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
28

TETRADYNAMIA SILICULOSA.

Iondraba alyssoides apula spicata. Column. Ecplir. 283. t. 285. f. 1. Moris, v. Q.sect. 3.
t. 9.f. 12. Barrel. Ic. t. 253. /*. 1.
In insula Rhodo, et agro Argolico. ©.
Radix annua, simplex, teres, inferne fibrosa. Caulis erectus, spithamaeus, teres, plus miniis
foliosus, vel omnino simplex, vel saepiris ad basin usque alternatim ramosus, undique
piloso-scaber, basin versus hirsutior. Folia saturate viridia, piloso-scabra; radicalia
plurima, patentia, obovato-cuneata, late at inaequaliter dentata, basi angustata; caulina
minora et pauciora, sessilia, vel amplexicaulia, acuta. Corymbi terminales, solitarii,
parvi, densi, pallide flavescentes. Calyx glaber, foliolis duobus oppositis basi pau-
lulum gibbosis. Petala obovata, integerrima, unguibus brevibus. Stamina omnia
simplicia, antheris incumbentibus. Siliculae laxi fis racemosae, mediae magnitudinis,
loculis omnino orbiculatis, margine densius piloso-scabris, disco subhirsutis; dissepi-
mento angustissimo, stylo persistente. Semina solitaria, reniformi-orbiculata, com-
pressa, rufa, glabra.
a, A. Flos. B. Calyx. c. Silicula. d. Semen.

R I C O T I A.
Linn. Gen, Pl. 337. Juss. 239. DeCancL Syst. v. 2. 284.
Lunaria Ricotia. Geertn. t. 142.
Silicula sessilis, elliptico-oblonga, compresso-plana, clissepimento evaniclo
unilocularis. Semina lateralia, subsolitaria, compressa. Cotyledones
accumbentes, planae.

TABULA 630.
RICOTIA TENUIFOLIA.
Ricotia foliis subbipinnatifidis linearibus, calycibus cauleque glaberrimis.
R. tenuifolia. Prodr. n. 1525. v. 2. 17- DeCand. Syst. v. 2. 285.
In Lycifi. O.
Radix gracilis, annua, simplex; inferne fibrillosa. Caulis erectus, gracilis, teres, glaber-
rimus, undique ramosus, patens, foliosus, multiflorus. Folia alterna, longius petiolata.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list