Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 104
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0104
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
32

TETRADYNAMIA S1LIQU0SA.

ERYSI M U M
Linn. Gen. Pl. 339. Juss. 239. Geertn. t. 143. DeCand. Syst. v. 2. 490.
Siliqua tetragona; valvulis carinatis. Semina simplici serie alterna, sim-
plicia. Cotyledones incumbentes, planse. Calyx clausus, basi sub-
aequalis. Stigma capitatum, emarginatum.

TABULA 633.
ERYSIMUM RUPESTRE.
Erysimum foliis subdentatis : radicalibus spatulatis ; caulinis oblongis, pubescentia furcata
adpressa, caule fruticuloso.
E. rupestre. DeCand. Syst. v. 2. 494.
Cheiranthus rupestris. Prodr. n. 1551. v. 2. 23.
Leucoium luteum grsecum saxatile humilius. Tourn. Cor. 16 ?
In Olympi Bithyni cacumine, b •
Radix lignosa, fibrillosa, ramosa, subrepens, multiceps, multicaulis. Caules caespitosi,
fruticulosi, dense foliosi, unciales; floriferi superne elongati, erecti, simplices, laxihs
foliosi, piloso-incani, fere triunciales. Folia triste virentia, undique piloso-incana, pilis
furcatis, vel trifidis, adpressis, albis; margine utrinque saepitis unidentata; inferiora
congesta, petiolata, recurvato-patentia; superiora alterna, sessilia, oblonga, e basi ad
medium usque dentata, superne integerrima, obtusiuscula. Flores pauci, corymbosi,
aurei, unicolores. Calyx coloratus, glabriusculus; foliolis oblongis, conniventibus;
duobus exterioribus basi gibbis. Petala obovata, integerrima, patentia, unguibus
rectis. Stamina subulata, simplicia, erecta, quorum duo breviora. Germen sessile,
tetragonum, sericeo-incanum. Stylus elongatus, glaber. Stigma capitatum, emargi-
natum. Nec siliquam maturam, neque semina vidi. Monente amicissimo D. De-
Candollio, hanc stirpem ad Erysimum revocavi.
A. Folium inferius, triplo circiter auctum. b. Calyx, magnitudine naturali. c. Petalum.
d. Stamina, pistillum amplectentia, e. Siliqua haud matura.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list