Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 117
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0117
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRADYNAMIA SILIQUOSA.

35

In maritimis Graeciae. 2/.
Radix subcarnosa, teres, fusiformis, inferne ramosa. Herba densius pubescens, incana.
Caulis solitarius, simplex, teres, omnino fere aphyllus, spicatus. Folia omnia radica-
lia, numerosa, eaespitosa, patentia, uniformia, lineari-oblonga, obtusa, integerrima,
crassiuscula, uninervia; basi angustata, elongata. Spica terminalis, solitaria, erecta,
multiflora, laxiuscula. Flores sessiles, fere Matthiolce tristis, in hybernaculis nostris
vulgaris, at clupld majores, foliolisque calycinis mucronatis, apice patulis. Petalorum
laminae obtusae, recurvato-pendulae, triste fuscescentes, venosae. Stamina quatuor
longiora basi dilatata. Stigmatis lobi dorso incrassati, simplices. Siliqua, monente
Cl. DeCandollio, compressa.
A. Calyx aliquantulam auctus. B. Petalum. C. Stamina cum pistillo. D. Pistillum.

TABULA 637.
MATTHIOLA CORONOPIFOLIA.
Mattiiiola caule ramosissimo, foliis linearibus dentato-pinnatifidis, petalis undatis, siliquis
subtorulosis breviris tricuspidalis.
M. coronopifolia. DeCand. Syst. v. 2. 173.
Cheiranthus coronopifolia. Prodr. n. 1559- v. 2. 25.
Hesperis sicula, coronopi folio, siliquci, tricuspidi. Tourn. Inst. 223.
Leucoium montanum crucigerum, coronopi folio. Bocc. Mus. 147- t. 111 .f. 1—4.
In montibus prope Athenas. 7/.
Radix teres, lignosa, perennis, multicaulis. Caules herbacei, aut basi tantum sufFru-
tescentes, adscendentes, undique ramosissimi, foliosi, teretes, subincani. Folia sparsa,
recurvato-patentia, linearia, obtusa, medio praecipue dentato-pinnatifida ; basi angus-
tata, elongata ; utrincpre tomentoso-incana. Spicee terminales, solitariae, multiflorae ;
post florescendam laxae. Flores triste flavescentes, sessiles, praecedente minores.
Petala oblonga, apice rotundata, obtusa ; disco venosa ; margine utrincpre undulato-
crispa. Stamina longiora ad medium usque paululum dilatata. Siliquae subsessiles,
patentes, graciles, teretes, subtorulosae, incanae, durae, stigmate persistenti, incrassato,
clauso, utrinque ad basin brevius bicuspidato, terminatae. Semina numerosa, parva,
ovata, compressa, margine parum dilatata.
M. lunata, DeCand. Syst. v. 2. 176, huic affinis, est forsitan Cheiranthus (Mattiiiola) bi-
cornis, Prodr. n. 1560. v. 2. 26.

a, A. Calyx.

b, B. Petalum.

c, C. Stamina cum pistillo.

D. Pistillum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list