Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 132
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0132
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
40

TETRADYNAMIA SILIQUOSA.

TABULA 643.
ARABIS PURPUREA.

Arabis foliis obovatis dentatis dense tomentosis, siliquis decurvis planis nitidis, calycibus
pilosis.
A. purpurea. Sibth. MS.
Aubrietia purpurea. DeCand. Syst. v. 2. 294.

In Olympi Bithyni cacumine. 2/.

Habitus et magnitudo fere praecedentis ; sed folia undique dense tomentosa, incana, longius-
que petiolata; caulina magis oblonga; omnium pubescentia stellari. Caules digitales,
vel altiores. Calyx pedicellis plerumque brevior, basi utrinque gibbus, undique laxe
pilosus, deciduus. Petala obovata, integerrima, purpureo-incarnata. Stamina fili-
formia, simplicia, antheris oblongis. Racemi fructiferi laxi, elongati, glabri, pedicellis
gracilibus. Siliquae praecedente sesquilongiores, patulo-decurvae, rectiusculae, glabrae,
nitidae, multinervosae, aut venulosae; stigmate subsessili, capitato, levihs emarginato.
Semina exigua, ovata, simplicia, eodem modo ac in priore disposita.
Siliquis ignotis ex habitu tantdm ad Aubrietiam suam retulit Cl. DeCandolle.
a. Hos, petalis orbatus. b. Petalum. C. Foecundationis organa, triplb aucta.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list