Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 137
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0137
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
TETRADYNAMIA SILIQUOSA.

41

brassica.
Limi. Gen. Pl. 342. Juss. 238. Gartn. t.143. Br. apud Ait. Hort. Kew.
ed. 2. v. 4■ 123. DeCand. Syst. v. 2. 582.
Eruca. DeCand. Syst. v. 2. 636.
Siliqua subcylindracea, rostrata, bivalvis. Semina subglobosa. Cotyle-
dones conduplicatse. Calyx clausus.

TABULA 644.
BRASSICA ARVENSIS.
Brassica foliis cordato-amplexicaulibus sub-integerrimis, siliquis tetragonis : rostro sterili.
B. arvensis. Limi. Mant. 95. Willden. Sp. Pl. v. 3. 546. Allion. Pedem, v. 1. 266.
B. campestris perfoliata, flore purpureo. Baidi. Pin. 112. Taum. Inst. 220. Moris,
v. 2. 210.
B. sylvestris, fabarias foliis. Bocc. Sic. 49. t. 25. f. 3, 4.
B. sylvestris, fabariae foliis non serratis. Cupan. Panph. ed. 1. t. 27-
Turritis arvensis. Br. apud Ait. Hort. Kew. ed. 2. v. 4. 108.
Moricandia arvensis. DeCand. Syst. v. 2. 626.

In arvis humentibus Graeciae. 2/.

Radix perennis, sublignosa, multiceps. Herba glauca, glaberrima. Caules erecti, teretes,
foliosi; basi subdivisi; superne simplices. Folia alterna, patentia, sessilia, obovata,
obtusa, integerrima, plus minus repanda, quandoque subserrata; basi elongata, angus-
tata, imprimis inferiora; omnia cordato-amplexicaulia. Flores purpureo-incarnati,
corymboso-racemosi, magni. Calyx glaberrimus, erectus, clausus, apice patentiuscu-
lus, basi utrinque paululum gibbus. Petala obovata, integerrima, laxe patentia,
unguibus linearibus, lamina, ut et calyce, paulo longioribus. Filamenta simplicia,
filiformia. Antherce erecto-incumbentes, oblongae, muticae. Siliquce erectae, biun-
ciales, aut ultra, lineares, tetragonae, graciles, acutae, rostratae, paululum incurvae,
glaberrimae. Semina numerosa, parva, ovata, badia, simplicia, margine non dilatata,
neque compressa, receptaculis lateralibus alternatim inserta, pedicellata, pendula, series
duas, imperfectas tamen, aut subdecussantes, constituentia. Rostrum vacuum et sterile
omnino videtur.

Hanc stirpem a Brassica disjungere non ausus sum.

Cavendum est ne genera, cbaracleri-

VOL. VII.

M
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list