Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 138
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0138
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
42

TETRADYNAMIA S1LIQU0SA.

bus exquisitis revera, nimis multiplicentur. “Genus dabit characterem, non character
genus.’’
a. Flos abreptis petalis. b. Petalum. c. Stamina cum pistillo,
d. Pistillum. e. Siliqua.
f. Eadem, valvis, ut et seminibus plurimis, delapsis. g, G. Semen.

TABULA 645.
BRASSICA CRETICA.
Brassica caule fruticoso, foliis ovato*subrotundis crenatis lyrato-appendiculatis laevibus,
antheris fimbriatis aduncis.
B. cretica. Lam. Dict. v. 1. 747- Willden. Sp. Pl. v. 3. 549. DeCond. Syst. v. 2. 594,
B. cretica fruticosa, folio subrotundo. Tourn. Cor. 16.
Kgoty@Yi ctypioi Diosc. lib. 2. cap. 147-
^wgohKyjxvov hodie.
In clivis praeruptis maritimis Graeciae et Arehipelagi, frequens. G
Caulis erectus, teres, lignosus, solidus, cicatricosus, apice foliosus; ramis floriferis termi-
nalibus, teretibus, laevibus, subaphyllis. Folia subalterna, conferta, petiolata, coriacea,
crassa, laevia atque glaberrima, glaucescentia, venosa, ovata, vel subrotunda, undique
serrata, vel inaequaliter crenata; petiolis crassis, canaliculatis, glaberrimis, longitudine
fere foliorum, apicem versus appendiculatis, sive auriculatis, auriculis rotundatis, in-
tegerrimis. Flores corymboso-racemosi, flavi, numerosi, magnitudine et facie Brassicas
oleracece, sed antheris aduncis, fimbriatis, distinctissimi. Calyx clausus, coloratus,
glaberrimus, basi paululiim gibbus. Petala obovata, integerrima, laxe patentia.
Filamenta subulato-filiformia, simplicia, quorum duo triplo breviora. Antherce ob-
longae, patenti-recurvae, utroque margine pulcherrime fimbriatae, atque mucrone
adunco, adseendente, terminatae. Germen cylindraceum, glabrum. Stylus subulatus,
erectus, cum stigmate capitato, persistens. Siliqua praecedenti simillima, sed paulo
crassior, seminibus paucioribus, duploque majoribus, simplicem seriem decussatim
formantibus.
Antherarum forma, a nemine adhuc notata, characterem specificum optimum praebet.
Folia mare injecta pisces, imprimis Labrum Scarum, alliciunt; unde piscatus Graecis hodi-
ernis dolosis facillimus.
a. Calyx. b. Petalum,
c, C. Stamina et pistillum, magnitudine naturali et multum aucta.
d. Pistillum seorsim. e. Siliqua integra.
/. Eadem, valvula hinc amota, cum seminibus duobus in situ manentibus
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list