Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 146
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0146
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
44

TETRADYNAMIA SILI QUOS A

Varietas /3. siliqua hispida praecipue

discrepat, qua nota cum Brassica vesicaria, alioquin

satis distinctA, convenit.

Tab. 646.
Tab. 647.

B. Eruca a.—a. Calyx. b. Petalum. c. Stamina cum pistillo.
e. Eadem, valvuld hinc abrepta, cum seminibus in situ naturali.
B. Eruca /3.—a. Flos, demptis petalis. b, B. Petalum seorsim.
C. Stamina, pistillum amplectentia. d. Siliqua matura, integra.

d. Siliqua.
f. Semen.

e. Semen.

TABULA 648.
BRASSICA FRUTICULOSA.

Brassica foliis inferioribus lyratis obtusis dentatis; summis indivisis, siliqua torulosa rostro
quadruplo longiore.
B. fruticulosa. Cyrill. Pl. Rar. fasc. 2. J. t. 1. DeCand, Syst. v. 2. 604.
B. sylvestris Messanensis, Raphani minoris folio glauco, Sinapis corrosionibus. Cupan.
Panph. ed. 1. t. 124. cd. 2. t. 71.
Sinapis radicata. Prodr. n. 1581. v. 2. 32. Desfont. Atiani, v. 2. 98. t. 167- Willden.
Sp. Pl. v. 3. 559-

In collibus Graeciae. 7/.
Radix gracilis, cylindracea, albida, longa, perennis. Caulis herbaceus, teres, erectus, ra-
mosus, foliosus; basi vix ac ne vix fruticulosus, et subinde hispidus. Folia sparsa,
petiolata, saepiils piloso-scabra; inferiora lyrata, late dentata ; lobis obtusis, rotundatis,
terminali maximo, trifido; superiora lineari-oblonga, subintegerrima. Flores corym-
bosi, majusculi, flavi. Calycis foliola conniventia, vel paululum patentia, subcolorata,
glabra, decidua; exteriora basi gibba. Petalorum laminas obovato-rotundatae, inte-
gerrimae, patulae. Stamina duo opposita duplo breviora, basi patentia, superne incur-
vata. Antliercc omnes oblongae, simplices, incumbentes. Siliquce longius racemosae,
erectae, pedicellis patentibus, cylindraceae, torulosae, glabrae, rostro subulato, plerum-
que sterili, triplo aut quadruplo breviores. Semina numerosa, globosa, in singulo
loculamento alterna, simplici serie digesta.
Stirpem genere ambiguam, suadente amicissimo DeCandollio, ad Brassicam retuli. Am-
bigit revera inter hoc genus et Sinapem.
A. Fructificationis organa, cum glandulis quatuor nectariferis ad basin, et calycis foliolo unico exteriori,
omnia triplb aucta.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list