Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus primus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 152
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-1/0152
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
46

TETRADYNAMIA SILIQUOSA.

CLEOME.
Linn. Gen. Pl. 3^5. Juss. 243. Gxrtn. t. 76. PeCand. Prodr. v. 1. 238.
Calyx tetraphyllus, patens, subaequalis. Petala quatuor, adscendentia.
Siliqua unilocularis, bivalvis, polysperma.

TABULA 630.
CLEOME ORN1THOPO DIO IDES.
Cleome foliis ternatis elliptico-oblongis, floribus hexandris, siliquis deflexis.
C. ornithopodioides. Linn. Sp. Pl. 940. Willden. Sp. Pl. v. 3. 568. Ait. Hort. Kew. ed. 2.
v. 4. 132.
C. Dilleniana. DeCand. Prodr. v. 1. 240.
Sinapistrum orientale triphyllum, ornithopodii siliquis. Tourn. Cor. 17- Dill. Elth. 359-
t. 266 ; exclusa planta Buxbaumiand, cui flores lutei.
Ad vias inter Smyrnam et Olympum Bithynum. O.
Radix cylindracea, tortuosa, annua; caudice simplici. Herba undique pubescens, triste
virens, viscida, ingrati odoris. Caulis erectus, ramosissimus, foliosus, teres, solidus,
multiflorus. Folia sparsa, petiolata, ternata, foliolis elliptico-oblongis, sive obovatis,
obtusis, integerrimis, longitudine variis ; superiora in bracteas simplices, obovatas,
foliolis conformes, mutata. Racemi terminales, erecti, simplices, solitarii, multiflori,
bracteis solitariis adpedicellorum singulorum basin. Pedicelli alterni, fere horizontales,
uniflori, bracteis triplo longiores. Calyx reflexo-patens, foliolis ovatis, acutis, deciduis.
Petala orbiculata, alba, unguibus calyce longioribus, purpurascentibus; quorum duo
superiora paulo minora, magisque adscendentia. Stamina filiformia, simplicia; duo
superiora erecta, petalis breviora ; quatuor inferiora longiora, deflexa. Antherce sub-
rotundae, bilobae, flavae. ReceptaculumJloris convexum. Germen pedicellatum, de-
flexum, lineari-oblongum, torulosum, pilosum, uniioculare, apice recurvum, staminibus
longius. Stylus subulatus, adscendens. Stigma simplex. Siliqua figura germinis,
dependens, valvulis deciduis, receptaculis seminum lateralibus, filiformibus, flexuosis,
persistentibus. Semina numerosa, alterna, reniformi-orbiculata, compressiuscula,
tuberculata, badia.
A. Flos dupld circiter auctus. B. Calyx cum pistillo. C. Petalum superius.
d. Siliqua, magnitudine naturali. c. Receptacula seminum. /, F. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list