Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 8
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0008
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
48

MON ADELPHI A PENTANDRIA.
E. supracanum. LHerit. Geranio/, t. 2. DeCand. Prodr. v. 1. 645.
E. petraeum Prodromi, nec Willdenovii aliorumque.
Geranium rupestre. Cavan. Diss. v. 1. p. 225. t. 90.T 5.
In Olympi Bithyni cacumine. 2/.
Radix crassa, lignosa, multiceps, perennis, extus castanea. Caules plui es, eiecti, simplices,
diphylli, vix unquam divisi, subangulati, pilosi, apice tantum floriferi. Folia radica/ia
numerosa, caespitosa, petiolata, interrupte pinnata, undique piloso-incana, foliolis
majoribus profunde et acute pinnatifidis; minoribus indivisis alteinis , caulina bina,
opposita, subsessilia, minora, minhsque composita. Stipular lineari-lanceolatae, acutae,
petiolorum basi adnatae. Pedunculi terminales, simplices, uni flori, subumbellati,
numero varii, rubicundi, pilosi, laxe patentes. Braclece ovatae, indivisae, membranaceae,
pilosae, fuscescentes. Flores rosei, polygami. Sepala elliptico-oblonga, concava, mu-
cronata, trinervia, exths pilosa, margine membranacea, albida. Petala rotundata, re-
tusa, brevius unguiculata, unicolora. Stamina floris masculi nullo modo monadelpha;
filamenta alba,fertilia recurvo-patentia, subulata, basi dilatata et utrinque bidentata,
sterilia multo breviora, ovata, tridentata ; antherce roseae. Rudimentum tantum pistilli
saepihs adest. Fructum et flores foemineos v. hermaphroditos non vidi.
In icone Baueri stamina minus accurate repraesentantur ; sunt revera decem, alterne sterilia
ut in aliis generis speciebus, nec quinque quorum omnia fertilia.
Ab Erodio petrceo Willdenovii, cum quo beatus Smitbius confudit, optime distinguendum
foliis tomentosis cinereis, pedicellis calycibusque incanis, horum costis coloratis
nudiusculis Helianthemi cujusdam ad instar, nec pilis longis vestitis, filamentis steri-
libus latis ovatis saepibs tridentatis quam fertilia duplo brevioribus, denique floribus
polygamis. In E. petrceo stamina sterilia sunt lineari-lanceolata, nullo modo dentata,
fertilibus fere aequalia.
a. Calyx. A. Calyx, cum staminibus floris masculi, auctus.
b. Petalum. C. Calyx, cum fructu.

TABULA 652.
EROD1UM ABSINTHOIDES.
Erodi um subacaule, pedunculis 3—4-floris, foliis adpresse sericeis pinnatis, foliolis pinnati-
fidis: laciniis linearibus acutis passim dentatis, petalis subrotundis calyce majoribus.
E. alismthoides Prodromi, nec Willdenovii aliorumque.
E. chrysanthum. LHerit. ined. No. 2. sec. DeCand. Prodr. v. 1. 645.

In monte Parnasso. 2/.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list