Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 13
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0013
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
MONADELPHIA PENTANDRLA.

49

Flores omnind flavi, immaculati, petalis rotundatis, vix emarginatis. Fructus undique
sursum hispidus. Proci, v. 2. 35.
Ab Erodio absinthoide Willdenovii, cui caules spithamaei, flores rosei, petala emarginata,
liauc speciem recte distinxit Candollius. Synonymon igitur Tournefortii, in Prodromo
citatum, delendum est.
Deest in Herbario Sibthorpiano.

TABULA 653.
ERODIUM ALPINUM.
Erodium caule ramoso diffuso puberulo, foliis crassis pubescentibus pinnatis, foliolis pin-
natifidis: laciniis linearibus subdentatis, pedunculis multifloris, bracteis stipulisque
membranaceis ovatis obtusis, petalis rotundatis calyce duplo majoribus, sepalis bre-
vissime mucronatis, filamentis monadelphis : sterilibus subulatis fertilibus duplo bre-
vioribus, rostro longissime plumoso.
E. alpinum Prodromi, nec L Heritieri aliorumque.
E. crassifolium /3 salinarium. Sibthorp. ined. in Herb. LHerit. sec. DeCand. Prodr. v. 1. 646.
In montibus Graeciae. 2/.

Radix lignosus, ramosissimus, atrocastaneus, saepe tubercula nucis avellanae magnitudine
emittens. Caulis palmaris v. paulo ultra, decumbens, ramosissimus, glaucescens,
rubore parce suffusus, leviter angulatus, pilis brevibus undique vestitus. Folia glau-
cescentia, bipinnatifida, laciniis paucidentatis, rachi integerrimi, dense pubescentia,
petiolo elongato villoso ; stipulas magnae, ovatae, obtusae, brunneae, membranaceae,
pilosae. Umbellas 4—6-florae, saepius 5-florae, divaricatae, axillares, pedunculo pu-
bescente foliis pedicellisque duplo longiore. Bracteas ovatae, obtusae, membranaceae,
ciliatae, pubescentes. Calyx oblongus, glaucus : sepalis oblongis, sulcatis, pubescenti-
bus, subciliatis, apice brevissime mucronatis. Petala subrotunda, rosea, basi purpureo
maculata, striata, calyce duplo majora. Stamina basi monadelpha, pallide rosea,
filamentis fertilibus filiformibus, stigmatibus longioribus, sterilibus gladiatis duplo
brevioribus; antheras luteae. Styli pubescentes. Stigmata quinque, purpurea.
Fructus pallide brunneus, rostro subulato, duas uncias et dimidiam longo, glabri-
usculo, demrun in rostella quinque intus plumam longissimam gerentia spiraliter
torta et divaricata separante. Cocci ovales, pilosi. Semina non vidi.
E. alpinum verum Cavanillesii, alpium Italiae incola, cui hoc retulit celeb. Smithius,
diversissimum est petalorum forma, sepalis longe mucronatis, foliorum figura, petiolo
communi, s. rachi, dentata, glabritie omnium partium, denique pluma rostellorum vix
ulla. Nomen E. salinarii Sibthorpii in herbario L Heritierano, autoritate Candollii,
asservatum, inter schedas Sibthorpianas haud inveni.

a. Calyx apertus, cum staminibus. b. Petalum.
C. Adelphia staminum, magnitudine aucta. d. Fructus, rostellis secedentibus,
e. Coccus, cum rostello suo spiraliter torto et divaricato.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list