Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 14
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0014
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
50

MON ADELPHIA PENTAN D Ii IA.

TABULA 654-
ERO DIUM ROMANUM.
Erodium subacaule, pilis rainentaceis sparsis tectum, foliis pinnatis, foliolis ovatis pmnati-
fidis, pedunculis multifloris, petalis ovatis subundulatis calyce triplo majoribus, glan
dulis bilobis, staminibus monadelpbis: filamentis subulatis conformibus aequalibus.
E. romanum. Willd. Sp. P/. v. 7- 630. DcCand. Prodr. v. 1. 647-
Geranium romanum. Linn. Sp. Pl. 951. Cavan. l)iss. v. 1. 225. tab. 94. -■
E. cicutae folio inodorum. Tourn. Inst. 269 •
Circa Athenas; necnon in agro Argolico, Messeniaco et Arcadiensi. Hyeme et vere
floret. O.
A caulis. Radix simplex, subfusiformis, vix ramosus. Folia humi prona, laete viridia,
undique pilis albis ramentaceis magis minusve sparsis obsita, pinnata, rachi integerrima,
foliolis ovatis, pinnatifidis, laciniis saepihs integris. Pedunculi ascendentes, ramenta-
ceo-pilosi, foliis subaequales, nunc breviores. Umbellce sub quadri florae, pedicellis
coloratis, petalis duplo longioribus, nunc glabris nunc pilosis. Bractece ovatae, mem-
branaceae, acutae, pilosae. Sepala oblonga, concava, pariim sulcata, incano-pilosa,
mucrone brevi, saepihs bifido, membranaceo. Petala ovato-oblonga, unguiculata,
undulata, venosa, calyce fere triplo majora, amoene rosea. Stamina paulo infra
medium monadelpha ; filamenta basi viridia, apice purpurea, aequalia, fertilia subulata,
sterilia lineari-lanceolata; antherce purpureae. Glandulae ad basin staminum fertilium
exths, quinque, carnosae, ex icone Baueri antheriformes, ex exemplare sicco obscure
bilobae, brevissimae. Styli villosi; stigmata brevissima, linearia, fuscescentia, staminum
altitudine. Fructus brunneus, rostro pubescente, subulato; cocci pilosi, rostellis
subulatis demum spiraliter tortis, inths ad basin villosis. Semina non vidi.

TABULA 655.
ERO DI UM LACINIA TUM.

Erodium caule prostrato, foliis uniformibus tripartitis petiolis longioribus: laciniis incisis:
intermedia trifida; lateralibus basi alte lobatis, pedunculis multifloris foliis multo
longioribus, filamentis sterilibus lanceolatis, petalis oblongis calyce parum majoribus.
Geranium laciniatum. Cavan. Diss. v. 4.228. tab. 113.fi 3., non WiUdenovii, «ec Candollii,
nec fiortasse plurium autorum.
Geranium creticum humifusum, foliis subrotundis laciniatis, acu longissima. Tourn. Cor. 19.

In insula Cypro. O.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list