Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 33
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0033
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
MONA DELPHI A DE CANDRIA.

55

tereti, pubescente, circumscriptione septangulari; septempartita, lobis pinnatifidis,
laciniis linearibus obtusis, integerrimis v. dentatis; caulina similia, sed brevids petio-
lata, et 5-partita, lobis minus pinnatifidis. Stipulae ovatae, acutae. Cyma terminalis,
corymbosa, basi diphylla, glanduloso-pilosa, ter trichotoma, ramulis sensim abbreviatis,
ultimis tres lineas longis, villosis ; foliolis ad basin cujusvis trichotomiae, tri-pluripartitis.
Calyx villosissimus; sepalis coloratis, ovatis, acutis, mucronulatis, margine membra-
naceis. Petala pallide purpurea, cuneata, emarginata, imbricata, basi venulosa, calyce
duplo majora. Stamina 10, alterna breviora; filamentis carneis, pilosis, subulatis,
subrecurvis, basi omnino liberis ; antheris oblongis, luteis. Ovarium villosissimum.
Stylus purpureus, staminibus longior. Stigmata 5, recurva, linearia, purpurea.
Fructus in herbario deest.
Caulis in exemplaribus omnibus Sibthorpianis est medio diphyllus, in unico etiam floridus ;
sed in Neapolitanis, Smyrnaeis et hortensibus meis constanter nudus.
a. Calyx apertus. b. Petalum. C. Adelphia, cum pistillo, aucta.

TABULA 660.
GERANIUM STRIATUM.
Geranium caule tereti erecto, foliis trilobis pubescentibus: laciniis ovacis acutis inciso-
serratis : lateralibus saepius bilobis, stipulis subulatis acuminatissimis, petalis cuneatis
emarginatis, staminibus subaequalibus erectis basi subliberis.
G. striatum. Linn. Sp. Pl. 953. Cavan. Diss. v. 1.207. t-79-f 1- Willden. Sp. Pl. v. 3.
702. Curt. Bot. Mag. t. 55. DeCand. Prodr. v. 1. 641.
G. romanum versicolor, sive striatum. Tourn. Inst. 267-
In Parnasso et Delphi montibus. 7/.
Radix perennis, ramosus, subperpendicularis, flexuosus, castaneus. Caulis erectus, ses-
quipedalis v. ultra, subteres, pilis longis horizontalibus vestitus. Folia radicalia
longissime petiolata, pubescentia, triloba, laciniis late ovatis acutis grosse serratis,
incisis: lateralibus bilobis; serraturis apiculatis; caulina brevius pedunculata et
miniis incisa. Stipulcie subulatae, acuminatissimae, pilosae. Pedunculi axillares,
suberecti, biflori, foliis longiores, leviter pilosi; pedicelli erecti, pedunculo duplo
breviores. Bracteae subulatae, elongatae. Sepala ovata, glabra, costis tribus pilosis,
in mucrone acuminata. Petala alba, venis rubris striata, cuneata, emarginata, sepalis
duplo majora. Stamina 10, aequalia, erecta, basi leviter monadelpha, filamentis
omnibus fertilibus e lata basi subulatis ; anthercc oblongae, connectivo viridi, valvis
purpureis. Stylus staminibus longior. Stigmata 5, linearia, rccurvo-patentia. Cocci
oblongi, pilosi, demhm in rostella extus pubescentia intus glabra revoluti. Semina
oblonga, testa puncticulata atro-brunnea.

VOL. VII.

o
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list