Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 34
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0034
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
56 MONADELPHIA DEC ANDRIA.
Folia in exemplaribus Sibthorpianis macula fusci carent; petala etiam mimis exquisite
reticulato-venosa, quam in hortis nostris ubique conspiciendum est, depinguntur.
Smith. in Prodromo, v. 1. 39- Eadem notavi in exemplaribus in agro Neapolitano
lectis et a cel. Tenorio transmissis.

a. Calyx.
r/ Irvnntncj

/>. Petalum.

C. Adelphia, cum stylo, aucta.





TABULA 661.
GER ANIUM ASPHODELO IDES.
Geranium caule brevissimo, foliis orbiculatis petiolatis villosis subcinereis 5-paititis:
laciniis cuneatis tridentatis, pedunculis patentibus foliorum longitudine, petalis ro-
tundatis calyce villoso majoribus, floribus subpentandris.
G. subcaulescens. LHeritier, MSS. secundum DeCand. Prodr. v. 1. 640.
G. asphodeloides Prodromi, nec Burmanni aliorumque.
In monte Parnasso. 1/.
Caulis subterraneus, radiciformis, atro-castaneus, squamosus, rectus, ad nodos radices re-
pentes ramulosos promens. Rami brevissimi, teretes, pilosi, e squamis plurimis
rigidis acuminatis fastigium caulis multicipitis cingentibus erumpentes. Folia radicalia,
longe petiolata, orbiculata, villosa, 5-partita, laciniis cuneatis, tridentatis trifidisve ;
petioli pubescentes. Stipulae lineari-lanceolatae, acuminatae, minimae. Pedunculi pa-
tentes, teretes, pubescentes, foliorum longitudine, biflori. Bracteae ovatae, mucrone
subulato, parvae, glabrae. Pedicelli pedunculo duplo breviores, villis patentibus vestiti,
primum nutantes, dein erecti, demum secundi ascendentes. Sepala oblonga, concava,
breve mucronata, villosa, haud sulcata, ciliata. Petala rubro-purpurea, obovata, basi
ciliata, calyce duplo majora, omnia aequalia. Stamina 10, basi leviter monadelpha,
filamentis purpureis pistilli longitudine, 5 v. 6 tantum sterilibus; antherae pur-
pureae, polline subviridi. Ovarium pubescens. Styli basi villosi, filamentorum longitu-
dine ; stigmata brevia, filiformia. Fructum haud vidi.
Erodii species, potius quam Geranii, si numerum staminum sterilium respicias, quse
semper 5 v. ad summum 6 inveni.
Geranium asphodeloides Burmanni, sive G. orientale columbinum, flore maximo, asphodeli
radice, Tournefortii, cui hanc retulit b. Smithius, diversum est caule flaccido piloso,
nec brevissimo v. subnullo, nec non petalis emarginatis.

a. Calyx apertus, cum staminibus.

b. Petalum.

c. Adelphia, paululum aucta.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list