Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 40
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0040
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
58

MONADELPHIA POLYANDRIA.
sima; petalis subrotundis, venosis, retusis: unguibus villosis. Stamina plurima,
monadelpha. Fructus depressus, glaber, e carpellis plurimis constans, rotundis, com-
pressis, latere radiatim sulcatis, dorso breviils bimarginatis: sulco alto intermedio,
transverse rugosis.
Folia pardm angulata, potius integerrima, crenata, inferioribus tantum tnlobis, et ideo ab
Althaea rosea Cavanillesii autorumque forte diversa. An A. striata DeCand. Prodr.
^ , . i . • A •_.A


TABULA 663.
ALCEA FICIFOLIA.
Alce a caule stricto hirsuto, foliis cordatis crenatis rugosis 5—7-lobis, racemis terminalibus
multifloris, petalis obcordatis venosis : unguibus carnosis pubescentibus.
Alcea ficifolia. Linn. Sp. Pl. 967-
Althaea ficifolia. Cctvan. Diss. v. 1. 92. t. 28. J'. 2. Willden. Sp. Pl. v. 3. 7/4. DeCand.
Prodr. v. 1. 437-
Althaea rosea hortensis maxima, folio ficus. Tourn. Inst. 98.

In Cretfi passim. D. Hawhins. In montibus Sphacioticis legit Sibthorp; ut et in agro
Laconico. </ v. 7/.

Caulis erectus, bi-tripedalis, densissime lomentosus. Folia, et omnes partes virides, tomento
stellato densissimo cinereo tecta, cordata, 5-loba, rugosa, denticulata, lobis acutiusculis :
intermedio productiori, inferioribus saepius basi auriculatis. Stipulce subulatae. Flores
in racemo longo terminali congesti, subsessiles, bracteis foliiformibus trilobis stipati,
carnei, diametro 3-unciali. Involucrum 6-partitum, laciniis calyce aequalibus. Calyx
5-partitus, patentissimus. Petala obovata retusa, unguibus basi pilosiusculis. Stamina
plurima, monadelpha; antherce albae. Styli plurimi. Fructus glaber, omnino A. roseae.
Hanc recte, ut opinor, celeberrimus Smithius meram habuit praecedentis varietatem.
Tantum differt foliorum forma, floribus magis sessilibus, minus approximatis, et pe-
talorum unguibus fere depilatis. At species Sibirica, cui nomen A. ficifolice jure
pertinet, si distincta sit, foliis altius lobatis gaudens, laciniis magis obtusis, foliis
superioribus hastatis, involucro calyce duplo breviore, denique floribus luteis, forte
synonyma supra citata sibi vindicari debet.

a. Involucrum, et calyx, petalis divulsis, staminibus detectis,
c. Fructus maturus.
e. Ovarium paulb post anthesin, stylis abscissis.

b. Petalum.
d. Carpellum unicum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list