Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 45
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0045
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
MONADELPHIA POLYANDRIA.

59

MALVA.
Linn. Gen. Pl. 354. Juss. Gen. Pl. 272. Gczrtn. t. 136. DeCancL.
Prodr. v. 1. 430.
Calyx 5-partitus. Involucrum 3-phyllum, nunc 5—6-phyllum, quandoque
obsoletum. Carpella plurima, 1-sperma, in orbem disposita.

TABULA 664.
MALVA ALTHiEOIDES.

Malva annua, hispida; caule ramoso subprostrato, foliis inciso-dentatis inferioribus sub-
rotundis 5-angulatis, superioribus 3—5-partitis : laciniis lanceolatis obtusis, pedicellis
axillaribus solitariis foliis longioribus, calycis involucrique laciniis lineari-lanceolatis,
petalis calyce brevioribus cuneatis apice denticulatis.
M. althaeoides. Cavan. Ic. 2. p. 30. t. 135. Willden. Sp. Pl. v. 3. 784. DeCand. Prodr.
v. 1. 432.

Circa Athenas. 0.
Radix gracilis, perpendicularis, pallide fusca, apice ramosa. Caulis in pluribus ramis
patentibus divisus, hispido-pilosus, pallide viridis, pedalis v. sesquipedalis. Folia
pubescentia, petiolis hispidis ; inferiora suborbiculata, cordata, 5-loba, laciniis inciso-
dentatis rotundatis; superiora 5-partita, laciniis lanceolatis obtusis dentatis, basi
truncata; summa tripartita basi cuneata. Stipulce lineari-subulatae, elongatae, foliaceae.
Pedunculi axillares, solitarii, hispidi, foliis longiores. Involucrum 3-phyllum; foliolis
subulatis, hispidis, ciliatis, calyce brevioribus. Calyx 5-partitus; laciniis lanceolato-
subulatis hispidis, ciliatis; pilis basi tuberculatis induratis. Petala rosea, calyce
breviora, cuneata, apice dentata. Fructus depressus, intra calycem scaberrimum
hispidum inclusus. Carpella circa discum parvum disposita depressum, circiter 14,
glabra, transversim rugosa, monosperma.
a. Calyx apertus. b. Petalum. C. Adelphia, magnitudine aucta. d. Pistillum.
e. Carpellum. E. Idem, magnitudine auctum.

VOL. VII.

R
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list