Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 51
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0051
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
MONADELPHIA POLYANDRIA.

61

HIBISCUS.
Linn. Gen. Pl. 356. Juss. Gen. Pl. 273. Gcertn. t. 134. DeCand.
Prodr. v. 1. 446.
Calyx 5-fidus. Involucrum polyphyllum, rarius oligophyllum, v. foliolis
inter se coalitis. Petala aequilatera. Stigmata 5. Capsula 5-lo-
cularis, 3-valvis, polysperma, rarius 1-sperma; dehiscentia locu-
licida.

TABULA 666.
HIBISCUS TRIONUM.
Hibiscus foliis superioribus tripartitis remote dentatis: lacinia intermedia elongata,
lateralibus basi alte lobatis, inferioribus subrotundis trilobis, calycibus fructiferis
inflatis membranaceis subsphaericis angulatis, capsula polysperma.
H. Trionum. Linn. Sp. Pl. 981. Cavan. Diss. v. 1. 171. t. Qk.f 1. Willden. Sp. Pl.
v. 3. 832. Curt. Bot. Mag. t. 209- DeCand. Prodr. v. 1. 453.
Ketmia vesicaria vulgaris. Tourn. Tnst. 101.
AXxsa. Dioscoridis.

Inter segetes in insulae Cypri arvis depressis, nec non in Achaia. O.

Radix annua, perpendicularis, pallida, apice ramosa. Caulis ramosus, diffusus,
hispidus, teres. Folia hispida, tripartita, petiolorum longitudine ; laciniis oblongis
intermedii elongata incisis, lateralibus basi alte lobatis; lobis omnibus remotis
obtusis ; inferiora nunc subrotunda obtuse triloba. Flores solitarii, axillares; pe-
dicellis hispidis petiolis longioribus. Involucrum polyphyllum; foliolis linearibus,
hispidis, calyce brevioribus, erectis. Calyx hispidus, membranaceus, pallide viridis;
angulis coloratis, 5-fidus ; laciniis ovatis, obtusis, venis tribus viridibus ramulosis
notatis. Corolla calyce multo major, sub sole aperta et campanulata, dio pluvioso v.
nubilo convoluta; petala oblonga, unguiculata, pallide straminea, subvirescentia,
rubello hinc marginata, basi inacuit atro-purpure5 notata. Stamina plurima, in
columnam brevem coalita, purpurea. Stigmata 5, capitata. Capsula oblonga, intra
calycem vesicarium, membranaceum, angulatum, subrotundum inclusa, hispida,
5-locularis, 5-valvis, dehiscentia loculicida ; loculi 4—6-spermi. Semina parva, nigra,
reniformia, compressa, rugosa.

a. Calyx, cum involucro suo.
e. Valvula unica sejuncta.

b. Petalum.
f. Semen.

c. Adelphia. d. Capsula.
F. Semen, magnitudine auctum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list