Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 62
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0062
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
60

DIADELPHIA OCTANDRIA.

TABULA 670.
POLYGALA GLUMACEA.
Polygala caespitosa, caulibus ascendentibus, foliis lineari-lanceolatis, i acernis terminalibus
laxis multifloris, alis oblongo-lanceolatis trinerviis corolla duplo longioribus.
P. glumacea. Prodr. v. 2. 52.
P. monspehaca. Linn. Sp. Pl. 987- Willden. Sp. Pl. 874. DcCand. Prodr. v. 1. 325.
In insulae Cypri herbidis montosis; Maio florens. O.
Radix annua, perpendicularis, fibrosa. Caules plures, ascendentes, saepihs spithamaei,
simplicissimi, minutissime pubescentes. Folia lineari-lanceolata, acuminata; radica-
libus latioribus. Racemi terminales, laxi, multiflori. Flores sub anthesin erecti,
mox penduli. Bracteae nullae. Sepala tria exteriora subulata, lateralibus approxi-
matis parallelis; interiora oblonga v. oblongo-lanceolata, alba, venis tribus primariis
viridibus. Corolla calycis alis duplo brevior, alba. Petala duo superiora linearia,
in unum emarginatum connata ; carina fimbriata; laciniis quasi in phalanges duas
dispositis. Ovarium cuneatum, membranaceo-marginatum. Stylus albus. Stigma
bilabiatum, labio superiore nano.
Miror cel. Smithium hanc pro specie propria divulgasse, chm ne minimo quidem differt a
genuini P. monspeliacd Linnaei autorumque variorum.
a. Flos a fronte visus. A. Idem, auctus. B. Corolla, cum sepalis tribus minoribus, aucta.
C. Adelphia, cum petalis superioribus adnatis, aucta. D. Pistillum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list