Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 68
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0068
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
68

DI ADELPHI A DECANDRIA.

apice incurvo pubescens. Legumen lineare, compressum, glabrum, atrobrunneum,
replo incrassato cinctum, polyspermum. Semina subrotunda, compressa, pallide
viridia.
Graecos hodie, ut in tempore Dioscoridis, hoc alicpiando ad viticulas ligandas uti memorat
Sibthorpius; Albanos etiam pauperes fila e virgis in aqua contusis ad subuculas
conficiendas praeparare.

a. Calyx. b. Vexillum. c. Ala.
e. Adelphia staminum. /. Legumen. g. Semen.

d. Carina, cum staminibus.
G. Idem, auctum.



## Foliis tematis.
TABULA 672.
SPARTIUM ANGULATUM.
Spartium foliis ternatis subsessilibus sericeis: foliolis lineari-oblongis, racemis terminalibus
laxis, leguminibus compressis 1—3-spermis oblongis apice subfalcatis pubescentibus
patulis, ramis angulatis junceis.
S. angulatum. Linn. Sp. Pl. 996. Willden. Sp. Pl. v. 3. 931.
S. parviflorum. Vent. Hort. Ceis. t. 87-
Genista parviflora. DeCand. Prodr. v. 2. 145.
Spartium orientale, siliqua compressi glabra et annulata. Tourn. Cor. 44.

Ad viam inter Bursam et Smyrnam. G.

Frutex erectus, junceus, ramosus. Rami graciles, angulati, leviter pubescentes, parce
foliosi. Folia ternata, subsessilia, sericea; foliolis lineari-oblongis, mucronulatis.
Racemi terminales, laxi, pauciflori; rachi pubescente. Bractece minutissimae.
Calyx minimus, sericeus, campanulatus, ore valde obliquo, 5-dentatus; dentibus 2
posticis distantibus, 3 anticis approximatis. Corolla lutea; vexillum subrotundum,
emarginatum, erectum; alce oblongae, obtusae, cum carina parallelae; carina caeteris
longior, oblonga, apice subfalcata. Stamina monadelpha, nunc ultra carinam exserta.
Ovarium ovatum, pubescens. Stylus glaber, filiformis, apice incurvus. Legumen
pendulum, oblongum, compressum, marginatum, apice subfalcatum, 1—3-spermum.
Semina atro-brunnea, reniformia.
a. Calyx. b. Vexillum. c. Ala. d. Carina. e. Legumen. f. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list