Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis septimi - Fasciculus secundus): Vol. VII. — London, 1830

Page: 130
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-07-2/0130
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
84

DIADELPHIA DEC ANDRI A.

TABULA 695.
LATHYRUS SATIVUS.
Lathyrus glaber, caulibus diffusis alatis, foliolis conjugatis linearibus acuminatis cirrhosis,
stipulis semisagittatis petiolo brevioribus, pedunculis unifloris petiolo longioribus
apice 2-bracteolatis, leguminibus dorso alatis sub-4-spermis, seminibus truncatis.
L. sativus. Linn. Sp. Pl. 1030. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1079. DeCand. Prodr. v. 2. 373.
L. sativus, flore fructuque albo. Tourn. Inst. 395.
’Ahodie.
In Peloponnesi arvis. Q.
Caules diffusi, alati, glabri, ramosi, sesquipedales. Folia conjugata; foliolis elongatis,
linearibus, acuminatis, cirrho 3—5-partito aequalibus v. longioribus; petiolo stipulis
semisagittatis, acuminatis, basi denticulatis, valde productis longiore. Pedunculi
erecti, petiolo fere duplo longiores, versus apicem bibracteolati, arcuati. Calyx
laciniis foliaceis, subulatis, tubo suo longioribus. Vexillum album, pallide coeruleo-
venosum, obcordatuin ; alas pallide coeruleae ; carina brevior, flavescens. Legumen
glabrum, dorso alatum, subtetraspermum. Semina fere cubica, alba.
a. Calyx, cum alis et earini. b. Vexillum. c. Calyx, cum adelphia.
d. Legumen. e. Valvula altera, intus visa. f. g. h. Semina.

TABULA 696.
LATHYRUS ANGULATUS.
Lathyrus, caulibus suberectis tetragonis apteris, foliolis conjugatis linearibus acuminatis,
cirrhis simplicissimis, stipulis subulatis semisagittatis petiolo subaequalibus, pedunculis
aristatis petiolis longioribus, leguminibus ensiformibus polyspermis.
L. angulatus. Linn. Sp. Pl. 1031. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1081. DeCand. FI. Fr. v. 5. 580.
Prodr. v. 2. 372.
L. foliis angustis, floribus singularibus coccineis. Segu. Veron. v. 2. 82.
In Agro Cariensi. O.

Radix annua, ramosissima, tortuosa, tubercula hic illic gerens. Caules pedales v. ultra,
nunc palmares, suberecti, parum ramosi, tetragoni, nec alati. Folia conjugata;
foliolis linearibus, acuminatis, glabris; cirrho brevi simplici. Stipulce subulatae,
semisagittatae, petiolo aequales. Pedunculi solitarii, petiolo paullo longiores, apice
bracte& subulatci aristaeformi instructi. Calyx 5-fidus, laciniis tubo longioribus.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list