Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 14
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0014
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)

0.5
1 cm
facsimile
2

DI ADELPHI A DECANDRIA.

ERVUM.
Linn. Gen. PL 376. Juss. 360. Gczrtn. t. 151. DeCand.
Prodr. v. 2. 366.
Calyx 5-partitus. Stigma capitatum, undique pilosum.

TABULA 702.
ERVUM ERVILIA.
Ervum glabrum, foliis polyphyllis : foliolis linearibus basi angustatis apice emarginatis
mucronulatis, cirrhis obsoletis, floribus geminis peclunculatis, laciniis calyci nis tubo
longioribus, leguminibus subtetraspermis torulosis glabris reticulatis.
E. Ervilia. Linn. Sp. PL 1040. DeCand. Prodr. v. 2. 367»
Vicia Ervilia. Willden. Sp. PL v. 3. 1103.
Ervilia sativa. Linh. Enum. v. 2. 240.
Ervum verum. Tourn. Inst. 398.
Ervum. Rivin. Tetrap. Irr. /.61.
Orobus siliquis articulatis, semine majore. Bauh. Pin. 346.
OgofSot; Dioscoridis.
Pc(3i hodie.
In arvis Graeciae, tam sylvestris quam culta, frequens. O.
Caulis erectus, ramosus, striatus, minutissime pubescens. Folia multijuga ; foliolis anguste
cuneatis, mucronulatis, leviter pilosis, versus apicem petioli decrescentibus; cirrhis
subulatis, simplicissimis, foliolis ultimis brevioribus. Stipuler subulatae, basi sagittatae
et dentatae. Pedunculi 2—3-flori, erecti, foliis duplo breviores, apice ultra flores paulo
producti. Ccdyx campanulatus, 5-dentatus, membranaceus; dentibus subulatis, tubo
longioribus. Vexillum calycis dentibus paulo longius, ovatum, obtusum, emargi-
natum, lacteum, venis coeruleis subsanguineis pictum. Alce parallelae, conniventes,
albae. Carina lactea, apice sanguinea. Stylus basi sigmoideus, apice teres, paulo
incrassatus, undique pubescens. Stigma simplex.
a. Calyx, cum alis et carina, vexillo dempto. b. Vexillum. c. Ala altera.
d. Carina. e. Adelphia, stylo incluso. f. Pistillum.
F. Idem, magnitudine auctum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list