Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Seite: 38
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0038
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
8 DIADELPHIA DECANDRIA.
C. Emeras. Lmn. Sp. Pl 1046. Willden. Sp. Pl. v. S. 1149. DeCcmd. Prodr. v. 2. 309.
Emerus. Tourn. Inst. 650. t. 418.
Ayp/050)yavoc hodie.
In Peloponneso frequens, nec non in Cretei et Zacyntho ad montes, h •
Frutex ramosus, humilis, glaucescens. Fami angulati, flexuosi, glabri, brevinodes, adulti
fusci, novelli alati glauci. Folia pinnata, glauca, sub-4-juga cum impari; petiolo
levissime pubescente; foliolis obovatis, retusis, apiculatis, demum glabris. Stipulce
parvae, scariosae, fuscae, petiolo breviter adnatae, deciduae. Umbellas pedunculatae,
ex axillis summorum foliorum, 2—4-florae, bracteolis pubescentibus involucrum
minutum formantibus. Pedicelli breves, erecti, glabri. Flotes lutei, nutantes.
Calyx campanulatus, ore obliquo 5-dentato, petalorum unguibus multo brevior.
Vexillum subrotundum, emarginatum, subreflexum, alarum oblongarum parallelarum
longitudine. Carina ejusdem longitudinis, recta, glabra, rostrata. Stamina diadelpha.
Ovarium lineare, polyspermum; stylus capillaris, ascendens, subrecurvus, glabriuscu-
lus; stigma capitatum. Legumina pendula, linearia, compressa, 24 pollices longa,
demum in articulos lineares monospermos secedentia. Semen subcylindraeeum, atro-
fuscum ; hilo parvo, laterali.
a. Flos integer. b. Ejusdem carina et calyx, vexillo alisque semotis. c. Pistillum.

TABULA 711.
CORONILLA GLAUCA.
Coronilla fruticosa glabra, stipulis ovatis parvis foliaceis, foliolis 5—9 cuneatis apiculatis
glaucis, umbellis 7—8-floris.
C. glauca. Linn. Sp. Pl. 1047. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1150. DeCand. Prodr. v. 2. 309.
C. maritima glauco folio. Tourn. Inst. 650.
In Boeoti^. T?.
Frutex demissus, ramosissimus, densus. Rami fusci, subflexuosi, angulati, vetusti fusco-
virides, novelli virides apteri. Folia pinnata, 4—5-juga cum impari, glauca; foliolis
cuneatis, apiculatis, carnosis, avenns, glabris. Stipulce ovatae, foliaceae, deciduae,
caulem semiamplectentes. Umbellas pedunculatae, multiflorae, ex axillis foliorum
supremorum. Pedicelli patentes, breves. Flores lutei. Calyx membranaceus,
campanulatus, obliquus, 5-dentatus. ‘ Vexillum ovatum, obtusum, erectum, alarum
longitudine. Carina rostrata, glabra. Stamina diadelpha. Legumina linearia, pen-
dula, fere C. Emeri.

a. Vexillum.

b. Alae et calyx, vexillo dempto.

c. Calyx, cum carina.

d. Legumen.

e. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list