Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Seite: 46
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0046
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
10

DIADELPHIA DECANDRIA.

In insuis Rhodo. O.
Radix annua, ramosa, perpendicularis. Caules glabri, supra nodos pubescentes, diffusi,
dichotome ramosi, subpedales, purpurascentes. Folia patentia, internodiis subsequalia,
pinnata, 5—6-juga cum impari, glabra; foliolis cuneatis, emarginatis, infimis a caule
remotis, terminali sessili. Stipulos ovatae, acutae. Umbellas pedunculatae, axillares,
sub-8-florae, contractae; pedunculis foliis duplo longioribus. Calyx tubuloso-cam-
panulatus, unguibus petalorum brevior, bilabiatus; labio superiore 2-dentato, inferiore
3-dentato; dente intermedio productiore. Vexillum ovatum, obtusum, album, venis
purpureis striatum. Alce oblongae, albae. Carina linearis; rostro ascendente, purpureo.
Stamina diadelpha. Ovarium lineare; stylo ascendente, glabro, continuo. Legumina
linearia, glabra, articulata, retrorsfnn arcuata, obtusa. Semen cylindraceum, sub-
curvum, castaneum, laeve ; hilo parvo laterali.
Certe vera est C. cretica, quae C. parviflora differt floribus albis purpureo-venosis, nec
luteis, et caule glabro, nec pilis rigidis scabro.
Exemplaria C. creticae Prodromi, in herbario Sibthorpiano asservata, crispa et male
desiccata, verosimiliter sunt ejusdem speciei in solo arido sterili provenientis.
a. Vexillum. b. Ala. c. Carina, cum calyce.
D. Stamina et calyx, aucta. E. Ovarium, auctum. f. Legumen maturum.
g. Semen. G. Idem, auctum.

ORNITHOPUS.
Linn. Gen. Pl. 381. Juss. 361. Gcertn. t. 155.
Calyx subaequaliter 5-dentatus. Carina minima. Lomentum articulatum,
teres, arcuatum.

TABULA 714.
ORNITHOPUS COMPRESSUS.
Ornithopus pubescens, pedunculis folio brevioribus, leguminibus pubescentibus sulcatis
rostratis arcuatis : articulis oblongis.
O. compressus. Linn. Sp. Pl. 1049. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1156. DeCand. Prodr. v. 2 311.
Ornithopodium scorpioides, siliqu& compressa. Tourn. Lnst. 400.
In agro Argolico, Eliensi, et Messeniaco; etiam in litore Cariensi. O.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list