Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 51
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0051
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DI ADELPHI A DECANDRIA.

11

Radix annua, perpendicularis, ramosa. Caules diffusi, pilosi, teretes, palmares ad pedales,
ramosi. Folia pubescentia, pinnata, 11—-13-juga cum impari, internodiis saepiris
longiora; foliolis ovatis, inferioribus saepe minoribus, cauli proximis. Stipulae minu-
tae, squamiformes, deciduae. Flores congesti, ternati, in axillis foliorum summorum
subsessiies, lutei. Calyx tubulosus, subaequalis; dentibus 5 aristatis : supremis
minoribus. Vexillum subquadratum, erectum, alis patentibus aequale. Carina minor,
acuminata, assurgens. Legumen arcuatum, teres, compressum, arcuatum, rostratum,
pubescens, in articulos breves marginibus parallelis secedens.
Variat statura secundum solum, situm, coelum; exemplaria in herbario Sibthorpiano vix
4 pollices excedunt; icon autem bis major.
a. Flos, a fronte visus. A. Idem, auctus. B. Calyx, auctus.

TABULA 715.
ORNITHOPUS SCORPIOIDES.
Ornithopus pedunculis foliis longioribus, foliolis 3: infimis subrotundis intermedio
triplo majore oblongo obtuso, leguminibus incurvis subnodosis.
0. scorpioides. Linn. Sp. Pl. 1049. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1157-
0. trifoliatus. Lam. FI. Franq. v. 2. 659-
Astrolobium scorpioides. DeCand. Prodr. v. 2. 311.
Ornithopodium portulacae folio. Tourn. Inst. 400.
In agro Argolico, Messeniaco, et Laconico; nec non in insulae Cypri arvis. O.
Radix annua, perpendicularis, ramosa. Caules suberecti, subsimplices, glabri, spithamaei.
Folia glauca, glabra, trifoliolata; foliolis lateralibus cordato-subrotundis cauli prox-
imis, intermedio breve petiolato, oblongo, obtusissimo, 3-plo majore. Pedunculi
foliis longiores. Flores parvi, lutei, subsessiies. Calyx glaber, pallide viridis,
subaequalis, 5-dentatus. Vexillum ovatum, erectum, obtusum, alis subpatentibus
aequale. Carina parva. Legumina curvata, teretia, articulata, nodis prominentibus;
demitm in articulos truncatos secedentia. Semina straminea.

a. Flos a latere visus, auctus.

b. Legumen (0. compressi).

c. Semen.

C. Idem, auctum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list