Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Seite: 52
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0052
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
n

DIADELPHIA DECANDRIA.

HIPPOCREPIS.
Linn. Gen. Pl. 381. Jus.-i. 361. DeCand. Prodr. v. 2. 312.
Lomentum compressum, altera sutura pluries emarginatum, curvum.

TABULA 716.
HIPPOCREPIS UNISILIQUOSA.
Hippocrepis floribus sessilibus solitariis, lomentis rectiusculis glabris.
H. unisiliquosa. Linn. Sp. Pl. 1049. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1158. DeCand. Prodr. v. 2. 313.
H. biflora. Spreng. Pugili, v. 2. 73. DeCand. I. c.
Ferrum equinum, siliqu5 singulari. Tourn. Inst. 400.
In Arcbipelagi insulis; nec non in Achaiae et Cypri arvis. O.
Radix annua, perpendicularis, subsimplex. Caules subpalmares, v. minores, diffusi,
ramosi, glabriusculi, teretes. Polia saepiris internodiis longiora, pinnata, 4—5-juga
cum impari, glaberrima; foliolis obovatis, retusis, infimis a caule remotis. Stipidce
parvae, ovatae, acuminatae, membranaceae. Plores solitarii, sessiles, axillares, lutei.
Calyx tubuloso-campanulatus, subaequalis, 5-dentatus, glaber. Vexillum erectum,
oblongum, obtusum, alis ascendentibus paulo longius. Carina alarum longitudine.
Stamina diadelpha. Lomentum pollice paulo longius, axillare, subsessile, rectum v.
levissime falcatum, apice rotundatum, glabrum ; margine ventrali crenato, tuberculis
quibusdam raris minutissimis intersperso, dorsali sexies v. septies alte emarginato,
sinubus rotundatis apertis. Semina cylindracea, hippocrepica; hilo lineari in curvaturae
exterioris medio posito.
Plippocrepis bifora Sprengelii est mera varietas marginibus leguminis tuberculis aliquot
munitis, more H. ciliatce. Horum rudimenta adsunt in H. unisiliquosa ut supra
descripsi.
A. Flos integer a latere, auctus. b. Legumen. c. Semen.

TABULA 717.
HIPPOCREPIS MULTISILIQUOSA.
Hippocrepis pedunculis foliis subaequalibus plurifloris, lomentis glaberrimis cyclicis.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list