Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Seite: 59
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0059
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DI ADELPHI A DEC ANDRI A.

13

H. multisiliquosa. Linn. Sp. Pl. 1050. Willden. Sp. Pl. v. 3. I158. DeCand. Prodr.v.Q.312.
Ferrum equinum, siliqua multiplici. Tourn. Inst. 400.
In insulae Cypri arvis. G-
Radix annua, perpendicularis, subsimplex. Caules diffusi, pedales et ultra, purpurascentes,
teretes, glabri. Folia pinnata, internodiis subaequalia, 4—5-juga cum impari; foliolis
lineari-ovalibus, retusis, apiculatis, glabris. Stipulce minutae, ovatae, acuminatae,
membranaceae. Umbellas 2—6-florae, contractae, pedunculis foliis longioribus insi-
dentes. Flores lutei. Calyx tubuloso-campanulatus ; dentibus 2 superioribus ab-
breviatis, inferioribus longioribus aristatis. Vexillum subrotundum, apiculatum.
Carina alis aequalis. Lomentum ut in H. unisiliquosa, sed cyclice arcuatum, et lobis
pluribus magisque securiformibus.
a. Flos integer, & fronte. B. Calyx, auctus. C. Vexillum,
D. Ala, E. Carina, F. Adelphia; omnes aucta?.
g. Lomentum. h. Semen. H. Idem, auctum.

SCORPIURUS.
Linn. Gen. Pl. 382. Juss. 361. DeCand. Prodr. v. 2. 308.
Lomentum isthmis interceptum, revolutum, teres.

TABULA 718.
SCORPIURUS L3SVIGATA.
Scorpiurus pedunculis subtrifloris quadriflorisve, leguminibus sulcatis undique inermibus.
Prodr. v. 2. 81.
Scorpioides bupleuri folio, siliquis laevibus. Tourn. Fnst. 402.
In arvis Archipelagi. Q.
Radix annua, perpendicularis, ramosa. Caules ascendentes, angulati, glabri. Folia
lanceolata, in petiolum angustata, tricostata, pubescentia. Stipulce petiolo adnatae,
aeuminatissimae. Umbellae 2-pluriflorae, in pedunculos longissimos ascendentes
insidentes. Flores parvi, lutei. Calyx pilosus, subaequalis, 5-dentatus. Vexillum
subrotundum, emarginatum, alarum obtusarum longitudine. Carina aequilonga.

VOL. VIII.

E
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list